Decreta Ordinationes

DECRETA - ORDINATIONES CAPITULORUM CONGREGATIONUMQUE GENERALIUM M.I.C. 1702-1999 Item connexae nonnullae LITTERAE ALIAQUE DOCUMENTA Edidit Wacław Makoś MIC Puszcza Mariańska 2001

Compositio, elaboratio technica et expressio Wacław Makoś MIC Consultatio - Bogdan Kupis Editio ad usum Sodalium Studiosorum Księża Marianie 96-330 Puszcza Mariańska k. Skierniewic

Prooemium Capitulum Generale commendat Superiori Generali eiusque Consilio, ut sub eorum directione sint typis editi maioris momenti e historia Congregationis nostrae fontes, qui charisma et spiritualitatem Marianorum respiciunt.' Dal discorso del Santo Padre Giovanni Paolo II ai Mariani: Custodite, pertanto, nell'archivio della vostra storia e nella profondità della vostra spiritualità personalità di grande statura intellettuale ed ascetica, i cui esempi e i cui insegna- menti sono tuttora validi per voi e per l'intera Chiesa^. In Sinodo dei Vescovi, card. George Basil Hume: Non sarebbe opportuno moltiplicare scuole di spiritualità, dove si trasmetta non solo l'insegnamento della dottrina, ma si dia priorità all'iniziazione e all'esperienza? La spiritualità dell'istituto potrebbe irradiare meglio non solo tra i propri membri, ma anche nella Chiesa, che è sempre stata arricchita e rinnovata dalle spiritualità dei sancti e delle famiglie religiose1 2. 1 Capitulum Generale a. 1981, decretum n. 1, Sess. X, 2. 2 Joannes Paulus II, L'Osservatore Romano, Anno CXXXIII N. 142 (40.381) Mercoledì 23 Giugno 1993, p. 5. 1 La Vita Consacrata e la sua missione nella Chiesa e nel mondo, L'Osservatore Romano, Edizione speciale italiana 1995, pag. 20 n. 19. In questa opera sono stati prima volta presentati in piena luce numerosi importanti documenti della Congregazione dei Padri Mariani, quali finora si trovavano nei diversi archivi, prevalentemente come manoscritti, spesso difficilmente leggibili, dal Capitolo Gedancnse (a. 1923) invece, come scritti a machina dattilografica. Documenti messi in questo libro difatti abbracciano periodo più di 300 anni, cioè dal 1685 fino al 2000 incluso. Per scriverli, in tutto il periodo, come ufficiale, serviva lingua latina, ma nei nostri tempi, per causa di poca conoscenza del latino, dal Capitolo Generale in Ariccia I (a. 1993) sono state stabilite 2 lingue moderne come officiali, cioè polacco ed inglese. Sopraccitati all'inizio brani sono scelti per servire all'editore come spiegazione della sua intenzione. Per ogni investigatore della spiritualità mariana oltre dei libri scritti dai nostri Padri in tempo passato, codici legislativi mariani, libretti delle preghiere e ceremoniali anche le ordinationi capitolari, decisioni congregazionali o conventuali, lettere dei Superiori Generali etc. sono di grande valore spirituale. Perciò è cosa importante avere possibilità raggiungerle per cognoscerle. È doveroso dire, che i testi riletti, stampati con uso di computer e qui presentati sono essenzialmente fedeli e concordi con i documenti originali che si trovano negli archivi. In caso d'impossibilità decifrare qualche parola, o stabilire il suo senso, abbiamo messo punto interrogativo: "[?]". Per dare la possibilità ad ognuno degli interesati non soltanto legere ma anche citare questi documenti, nelle eventuali dissertazioni scientifiche, è stata data da noi in parentesi quadri numerazione delle pagine dei documenti originali. Quando si tratta invece della forma grafica, per facilitare comprensione del contenuto dei documenti, ci sono osservati seguenti principii:

II 1) testi in loro contenuto sono fedeli, immutati, 2) sotto aspetto grafico ci sono introdotti seguenti cambiamenti: a) talvolta ci sono creati i nuovi accapi, b) per discorso diretto sono usate le virgolette, c) abbreviazioni, che possono rendere difficile capire il testo, sono sviluppati, d) sono stati corretti sbagli ortografici e grammaticali dei scrittori, ma per evitare la confusione non sono stigmatizzati, non si fanno cenni speciali ad essi, e) si tende ad uniformità della forma ortografica: per esempio: per parola scritta diverso modo: Goslinensi, Gozlinensi, Goźlinensi, si sceglie una forma che sembra più giusta: "Goźlinensi"; per parola authoritas, author, auctoritas, auctor, si prende, come unica più corretta forma "auctoritas", "auctor", f) lo stesso possiamo dire d'interpunzione, quando non è coretta o addirittura sbagliata, g) quando esisteva possibilità, le lungissime frazi ci sono state accorciate cioè divise. Esiste inoltre il problema speciale scrivere parole con maiuscola o minuscola. Generalmente i nostri vecchi scrittori abusano maiuscola, ma ci sono anche casi, dove scrivono parole con minuscola nonostante che obligatorio sarebbe uso della maiuscola. Impossibile è scoprire uno principio stabile da loro usato. Uso della maiuscola o minuscola piutosto dipendeva dalla volia o dal capriccio del scrittore. Qui per evitare della confusione o difficoltà per il Lettore, in quanto ci sembrava possibile, abbiamo applicato principii odierni, più comprensibili, lasciando cumunque certe parole con maiuscola, quando sembravano di essere caratteristiche del linguaggio dell'epoca o della vita religiosa. Il testo presentato è privo del apparechio critico, e perciò non è preparato per stampare come editione critica, comunque può servire per i nostri studiosi. P. Wacław Makoś M. I. C.

in FONTES-ARCHIVA-ABBREVIATIONES Prot.Bals. Prot.Cor. ProtCor.B Prot.Kor.Sydry Prot.Goźl. Prot.Mar. Prot.Conv.Mar. Prot.Ord. Prot.Ras. Prot.Skur. - ProtocoUum Ordinis Mariani Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae[...] conscriptum a P. Fr. Alexio de S. Octaviano Fischer [...] Anno Domini 1758. Originale in Archivio della Camera Municipal, Vila Real in Portugallo, copia photographica ms in Archivum Generale Marianorum (Roma). - Protoculus [!] Conventus Korabieviensis ab Anno Domini 1731 usque ad Annum Domini 1752 [=1759!] conscriptus et connota- tus, in AMPP et etiam copia photostatica ms in AGM. - Protoculus [!] Conventus Korabieviensis ab anno 1779 usque ad annum 1823, ms in AMPP (VII A I5-6). - Aha versio "Protoculi" Conventus Korabieviensis transcripta per Patre S. Sydry, ab anno 1685 usque ad annum 1820, ms in Archivum Provinciae Polonae Marianorum. - Protocolum Ordinis Immaculatae Conceptionis Congregationis Polonae [...] per Rev. Patrem Carolum a SS. Angelis Praesidentem Goźlinensem procuratum Anno a Christo Nato millesimo septingentesimo trigesimo primo die 16 Iunii [usque ad annum 1782], in Archivum Curiae Dioecesianae Lublinensi, copia photographica ms in AMPP. - Protocollum Conventus Mariampolensis sub Praesidentia R. Patris Victoris Wołągiewicz Anno Domini 1783 die 6 Februarii comparatum [usque ad anno 1817] in LVA, copia photostatica ms in dispositione p. W. Makoś. - Protocollum Conventus Mariampolensis [ab a. 1758 ad anno 1862], in LVA, copia photostatica ms in disp. p. W. Makoś. - Protocollum Ordinis Beatae Mariae Virginis Immaculatae Conceptionis Congregationis Polonae [...] connotantur [...] per Adm. Reverendum Patrem Ioachimum a Sancta Anna, Praepositum Generalem et Admodum Reverendum Patrem Mansuetum Leporini Ordinis Minorum Refermatorum [...] Anno Virginei partus 1705 in Colle Mariano Eremi Corabieviensis die 13 Mah [usque ad anno 1744], copia photographica ms in AGM et AMPP. - Protocollum Conventus Rasnensis Patrum Marianorum inchoatum ab introductione celebrata Anno 1749 die 8 Iunii sub praesidentia Reverendi Patris Isidori Taudt [usque ad 6 Man a. 1776], copia photostatica ms in AGM. - Protoculus Skurcensis in AGM, videtur quod est copia photographica "Protoculi Conventus Korabieviensis B".

IV ACIVCSVA AGM AMPP LVA - Archivio della Congregatione per gli Istituti di vita consacrata e le Società di vita apostatica, Vaticano. - Archivum Generale Marianorum, Roma. - Archivum Provinciae Polonae Marianorum, Varsavia. - Lietuvos Valstybinis Archyvas, Vilnius. ALIAE ABBREVIATIONES FREQUENTER ADHIBITAE PER NOSTROS SCRIPTORES - Assessorium (Venerabile Assessorium) - Dominus - Exempti gratia - Frater (Fratres pl.) - Locus Sigilli - manu propria - manuscriptus - Multum (Multum Venerandus) - Nota bene - Pater (Patres pl.) - Reverendus - Reverendi pl. vel Regulari pl. - Reverendus Pater - Reverendus Frater - Sanctus (Sancti pl. vel etiam Sanctissimus, -um) - Sacrae Theologiae Lector - Venerabile, Venerandus (Venerabiles, Venerandi pl.) a. - anno A. D. - Anno Domini Adm. vel A. - Admodum A. R. P. (AA. RR. PP.) - Admodum Reverendus Pater (Adm. Reverendi Patres pl.) Ass. (Ven. Ass.) D. E. g. (e.g.) Fr (FF.) L. S. mpp. ms M. (M. V.) NB P. (PP.) Rev. vel R. RR. R. P. R. F. S. (SS.) S. T. L. Ven. vel V. (W.) NB Aliae abbreviationes sunt generaliter notae, quia etiam hodie sunt in usu commune.

DECRETA - ORDINATIONES CAPITULORUM CONGREGATIONUMQUE GENERALIUM M.I.C. 1702-1999 [Protocollum Ordinis 157] Liber quartus De Capitulis huius Congregationis et Ordinationibus in ipsis factis. Postquam iuvante Deo eiusque piissima Matre solemnium votorum professionem emiserit in manibus Nuntii Apostolici Venerabilis Pater Stanislaus a Iesu Maria, brevi in manus Domini recommendata anima fatiscessit, Anno Domini 1701 die 17 Septembris, Patrem Ioachimum a S. Anna successorem declaravit iliique regimen Congregationis suae consignavit. Quod ut meliori modo et more aliarum religionum stabiliatur, supplicatimi est per Patrem Ioachimum a S. Anna nomine totius Congregationis tum Nuntio Apostolico, tum Admodum Reverendo Patre Alexio Koralewicz Ordinis Minorum Reformatorum in Maiori Poloniae S. Antonii Ministro Provinciali cum suo Venerabili Disquisitorio, ut canonica electio novi Praepositi Generalis, Praesidente Commissario ex Ordine Minorum instituatur, quod feliciter peractum est, ut patebit capite secundo, nunc capite primo antiquas innotescentias et ordinationes. Puncta Commissionis Episcopalis a. 1685 [Prot.Ord.157] Caput lmum. Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo Quinto die vero decima quarta Iunii Nos infrascripti Commissarii et Iudices ad componendas certas differentias inter Admodum Reverendum Patrem Stanislaum a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis Clericorum Recollectorum et eius subditos Sacerdotes et Clericos in Caenaculi Domini Neoierosolymitano degentes, a Perillustri et Reverendissimo Domino Nicolao Stanislao Święcicki Abbate Tremesnensi Decano Posnaniensi, Scholastico Vicario in Spiritualibus et Officiali Varsaviensi, ac per Ducatum Mazoviae Generali, ex mandato Illustrissimi et Reverendissimi Domini Stephani de Magna Chrząstów Wierzbowski Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Posnaniensi Deputati, notum facimus omnibus et singulis ad quos pertinet aut in futurum pertinebit: Quia Nos ad dictum Caenaculum Domini supra nominato die et anno descendentes Iurisdictione Nostra fundata Commissioneque admissa auditis utriusque partis rationibus et differentiis iisque bene examinatis ac perpensis solum Deum prae oculis ipsiusque iustitiam habentes, ne deinceps quidquam turbationum in hac Domo oriatur, haec puncta decernenda observanda duximus, uti in Nomine

-2Domini praesentes decernimus at servanda ex Partis utriusque consensu pro bono Regimine Congregationis praedictae, pace, concordia, et conservatione statuimus. lmo. Omnes totius Congregationis Patres ac Fratres Praepositum Admodum Reverendum Patrem Stanislaum a Iesu Maria agnoscant, revereantur, eidemque in Domino integre, prompte, fideliter, sine excusatione obediant, qui penes Coenaculum Domini, antequam alia Domus fundetur, ordinarie residebit. 2d”. Nullus ex domo sine licentia, vel scitu Superioris cuiuscunque exeat, nisi prius ab eo benedictionem petat, causamque exitus sui exponat, Superior quoque alicui Superiori quo egreditur manifestet. 3tìo. Nullus audeat Superiorem suum (in publico) verbis asperis et duris exacerbare, multo minus calumniari, convitiari, diffamare, sed privatim eum accedendo, ii quid veri et recti habuerit, illi aperiat genibus flexis ut emendet. 4to. Sit una capsula duabus clavibus obserata, in qua omnes pecuniae sive ex eleemosynis, sive ex aliis proventibus conserventur; Superior vero Localis in fibro adnotet, quantum perceperit, et in quid expenderit, rationemque in visitatione (quae singulis annis fieri debet, defectus et errores {si qui fuerint} corrigendo, dignos poena plectendo, observantiam procurando, et quidquid Superior ordinaverit fideliter absque omni excusatione implendi), perceptarum et expensarum Praeposito totius Congregationis reddat. 5to. Coenaculum Domini semper sit obseratum, nec ullus externorum [158] ad illud sine scitu Superioris Localis intromittatur, excepta visitatione loci per modum devotionis. 6to. Nullus apud se pecuniam sub poena excommunicationis retineat quoque modo acquisitam, sed in commune tradat. Superior vero Localis omnibus necessaria provideat, quantum cum Dei Providentia poterit. 7™°. Officium Defunctorum cum integro Rosario pro Animabus carentibus Suffragio, praesertim militum et eorum, qui peste decesserant ab omnibus diebus singulis, pariter et Officium Immaculatae Conceptionis in communi recitentur, tum meditationes, mane et vesperi examina conscientiae, Litaniae, flagellationes, consuetae iuxta ritum in Norma praescriptum fiant. 8VO. Nullus Superiorum audeat aliquid ex bonis Congregationis alienare sub poena excommunicationis, liberam tamen est cuivis patrimonium suum et bona ante ingressum Congregationis acquisita mobilia sive immobilia libere dispensare.

-39no. Pro bono Congregationis quiete et concordia Admodum Reverendus Pater Stanislaus a Iesu Maria Praepositus ejusdem declarat et constituit, accomodando se voluntati Illustrissimi et Reverendissimi Domini Antistitis et fundatoris, Religiosum in Christo Patrem [aco bum a S. Thoma (non tamen illum ab oboedientia sibi addicta eximendo) Praepositum Caenaculi Domini perpetuum eique nomine totius Congregationis dat facultatem germanum suum Fratrem saecularem (qui aliquot annis Caenaculo Domini serviens id meruit) adjuvandi sine damno tamen notabili Congregationis eique fundum aliquem et agrum impertiendi. 10mo. Coram saecularibus aut externis nemo alterum infamet aut calumnietur, imo etiam externorum famae sit defensor. Usurpent autem nomina in professione imposita, sine quibus quaecunque gratiae, a quocunque obtentae et scriptae utpote fraudem redolentia cessantur. llmo. Superiores Locales neminem absque scitu et venia Praepositi Congregationis habitu induat, multo minus ad Professionem admittant, aut ad Ordines promoveant, taliterque promoti sint ipso facto suspensi. 12do. Nullus promotiones, dignitates, beneficia extra Congregationem nisi legitima via electionis, suscipiat aut appetat. 13mo. Et quia Pater Ioannes a S. Iacobo se incorrigibilem praestitit, datur licentia religioso Patri Iacobo a Praeposito totius Congregationis ut illum (nisi resipuerit) ab iuramento tanquam incorrigibilem absolvat, dimittat, et suspensum declaret quoad beneficium aut aliquem locum fixum ex beneficio proprii vel alicuius loci Ordinarii habeat. Unde ne in posterum aliquis iuramentum suum in dubium vocare audeat, cum sit prorsus indispensabile praesentis declaramus et statuimus. 14to. In vestitu, tonsura clericali, omnes sint uniformes, neque unus audeat in his rebus quidquam immutare, tum sine scitu Praepositi Congregationis aliquas gratias aut favores ab Illustrissimis locorum Ordinariis expetere. 15to. Ad extremum pro incremento huius Congregationis et certa conservatione statuimus, ne se invicem laedant, laesi invicem sibi parcant, tumultus nullos inter se excitent, nunquam se ad Subselia et Iudicia etiam Ordinaria trahant, sed omnes controversias Praepositi Locales, aut Universalis componant, omnesque idem sentiant, velint, bonum Congregationis unanimiter promoveant et defunctorum fidelium saluti atque e purgatorio liberationi, praesertim miserrimorum militum, et eorum qui peste decesserunt, ferventer, assidue, et perseveranter incumbant, tum si quem cognoverint ad Supplicium destinatum eum visitent, solentur, instruant, confirment et ad extremum agonem bene dispositum deducant. [159]

-4Haec igitur Decreta Nos infrascripti Commissarii et iudices deputati in Nomine Domini, in honorem Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis sancita, promulgata ab Illustrissimo et Reverendissimo Domino Loci Ordinario approbanda manibus nostris subscribimus Neoierosolimae die 24 Mensis Iunii Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo Quinto. Matthaeus Ilmstatt Sacrae Theologiae Professor, approbatus Notarius Apostolicus, Decanus et Praepositus Calvariensis mpp. [=manu propria] Ignatius a S. Francisco P. M. D. Scholarum Piarum Assistens Provincialis de mandato Commissiarius mpp. P. Alphonsus a Nativitate B. M. Virginis de mandato Secretarius Commissionis. Litterae ad Marianos in Eremo Corabieviensi a. 1690 [Prot.Ord.159] 1. Stanislaus a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis Clericorum Marianorum Defunctis Suffragantium indignus Praepositus. Fratribus in Eremo salutem et benedictionem. 2. Duo sunt splendores quibus sacra vehementer elucent instituta: virtus et eruditio. Illam regularis observantia demonstrat, hanc proximorum commendat utilitas. Quocirca Nos Divina dispositione Congregatiunculae Nostrae admoti regimini et obsequiis, in hoc toto studio satagimus incumbere, ut omnes nostros in Domino Fratres religiosae vitae disciplina perfecta, et sufficientis scientiae decore conspicuos videamus et habeamus. 3. Et licet hactenus votis nostris ex integro potiri non potuerimus, tamen adjuvante Domino Deo nostro deinceps Nos id assecuturos minime dubitamus, ac ne deesse quidquam queat, quod munus Nostrum Officiumque concernit Instructorem vobis tam in vero, ac solido spiritu et religiosa perfectione, quam in Litteris [160] humanioribus, Theologiae Moralis ac Philosophiae exercitationibus Charissimum in Domino Fratrem Ioachimum a S. Anna Congregationis Nostrae Subdiaconum ad biennium submittimus, constituimus et ordinamus, confidentes in Dei miserationibus quod sibi demandatam ad meritum oboedientiae et Charitatis Spartam egregie sit ornaturus. 4. Proinde sicut eidem serio iniungimus et praecipimus, ut invigilet et assidue et diligentissime observantiae legum nostrarum, rigorosissime, ac litterariis exercitationibus: ita Charitates vestras omnes et singulas commonemus et per omnia

-5Sacra obtestamur, ut illi in utroque impigre, prompte, hilariter, fideliter, humiliter, constanter, perfecte obtemperetis. 5. Itaque nemo Vestrum deinceps sub excommunicationis poena, absque Nostra expressa licentia ex Eremo prodibit etiam ad vicinos vicos aut benefactores excepto Vicario Nostro et Eleemosynarum, ac Domus Procuratore, quem talem praesentibus declaramus Charissimum in Christo Fratrem Andream juniorem. 6. Nemo se ab oratione tam mentali quam vocali, aliisque communibus et consuetis exercitiis nostris ac studiis (nisi legitima aliqua cum scitu Vicarii aut Instructoris actione impediatur, absentabit ad mensam ordine hebdomadatim, solo Vicario exempto) lectioni Sacrae intendant. Post mensam illico absoluta Rosarii parte Theologiae vocaliter morali, quae pro arbitrio Instructoris vel ad calamum vobis dictabitur vel ex probatis autoribus perlegatur, semper adhibito examine, quantum quis 7. Singulis diebus Sabbativis ordine habebunt sermones breves de virtutibus sectandis vitiisque extirpandis, ac vitandis ac de aliis materiis salutaribus, quos deinde (si ita videbitur Vicario ac Instructori) die sequenti Dominico in ecclesiola ad altare stantes non ex cathedra repetere ad populum si praesens aderit fructuose poterunt. 8. Rubricae Missalis ac Breviarii Romani singulis Dominicis et Festis post meridianam refectionem legentur. Norma vitae, Sacrae Litterae, Speculum parvum Religiosorum Exemptorum Liber et piorum FF. Coadiutorum, tum de Imitatione Christi, quotidie silentibus universis, nec unquam hoc silentium Vicario dispensante in mensa meridiana et vespertina ad Instructionem spiritus et profectum in virtutibus distincte perlegentur. 9. Sacrum diebus Dominicis et Festivis cantabitur more nostro. Litaniae vero Lauretanae, aut de Nomine Iesu, in ferialibus tempore lectae Missae ab omnibus recitabuntur pro Nostra Congregatione. 10. Communis flagellatio, quam vulgo disciplinam vocant, feria secunda, quarta et sexta in communi per Psalmum Miserere et De profundis habebitur, privatim quotidie surgendo et decumbendo pie recommendamus. Exercitium manuale tametsi brevissimum nunquam intermittetur. 11. Denique omnibus vobis amorem in Deum, devotionem in Virginem Electissimam et Sanctos Patronos, mutuam charitatem, pacem, concordiam, votorum sanctorum custodiam, studium ferventis orationis et solidae mortificationis, humilitatem, patientiam, gratitudinem, et in sancta vocatione cum adiutorio Dei

-6perseveratiam ardenter commendamus, atque vestris orationibus me miserum senem Domino Deo iugiter commendare, non intermittatis vehementer obsecramus. Datum in Caenaculo Domini Neoierosolymitano. Die 19 Aprilis 1690. Locus Sigilli. Indignus Servus vester in Domino Stanislaus a Iesu Maria mpp. Litterae ad Marianos in Eremo et Caenaculo a. 1695 [Prot.Ord.160] 1. Stanislaus a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis Clericorum Marianorum Defunctis Suffragantium indignus Praepositus, Fratribus in Eremo et Caenaculo Domini Salutem. 2. Continuo de Vestra Salute et Congregationis bono solliciti ea media tam [161] huius promovendi, quam illius Divina gratia consequendae quaerimus et adhibemus, quibus et nobis apud Deum meritum, et vobis iustam bonorum operum retributionem eo miserante comparemus et obtineamus. 3. Itaque ferventius et diligentius, ut omnes via mandatorum Domini decurramus, praeter auxilia Superna etiam circumspectionis Nostrae stimulos ad id necessarios esse praevidentes, cum non possimus ipsi ubique et semper vobis adesse tam bonis exemplis, quam salutaribus instructionibus (licet simus inter vos vilissimi et minus idonei) ad perfectionem unumquemque excitandi, propterea in partem sollicitudinis et muneris istius dilectissimum Nobis in Christo Fratrem Ioachimum a S. Anna, alias a vobis electum Nostrum Vicarium et Successorem, assumentes omnes et singulos ex Vobis requirimus et in Domino obtestamur, ut eius piis adhortationibus et iustis mandatis ac quibusvis ordinationibus nostris tamen non contravenientibus, quae in primis gloriam Dei, deinde Vestrarum animarum salutem, ac in virtutibus profectum, tum bonum Congregationis concernunt, in omnibus candide et simpliciter pareatis, uti communicatam ad hoc et delegatam a Nobis potestatem (excepta promissione [=promotione?] ad Ordines, et incorrigibilium eiectione, ac Superiorum Localium institutione) habenti. 4. Monemus tandem tam Sacerdotes quam Fratres singulos et universos ut votorum Deo nuncupatorum sint memores, praecipue tamen scelus proprietatis devitent, discordias et rebelliones et murmurationes adversus Superiores abominen- tur, a conversatione abstineant nociva, bonum commune sedulo promoveant, modestiae, patientiae, humilitatis, oboedientiae, sobrietatis, laboriositatis, orationis sint

-7studiosissimi, ut saeculo et vitiis mortui, vivant in Christo Iesu Domino Nostro in aeternum. In Caenaculo Domini 16 Aprilis 1695 Locus Sigilli. Stanislaus Praepositus mpp. [Prot.Ord.159] Praecepta pro Fratribus Marianis Patris Stanislai a. 1701 lmum. Novjtjorum diligentissima cura habeatur, unde nunquam ex Eremo, ne quidem ad praediolum mittantur, cum professis non loquantur, in suo Novitiatu degant. Ad colloquia externorum non permittantur. Verbo educentur secundum Constitutiones Clementis Octavi de Reformatione Regularium. 2dum. Frater Alexius doceat Nostros Fratres Hieronymum, Petrum, Andream Linguam Latinam et communiter ea utantur, duabus horis mane, duabus horis a prandiis a Praesidente designandis. Fratres vero Gabriel et Paulus eo tempore in novitiatu legant sibi casus conscientiae. Exercitiorum tamen manualium labores saltem duabus horis quotidie ab iis idque sanitatis conservandae causa non intermittantur1. 1 Punctum omissum in Prot. Goźlinensi. 2A verbis "quod utique" - nota adiuncta est in transcriptione. 3tìum. Silentium nunquam ad mensam dispensetur, nisi recreationis tempore, sed adhibeatur continua lectio Sacrorum Librorum et Decretorum Pontificiorum, quae quotidie (cum sit apud nos loco Constitutionum) leguntur. 4tum. Interdicitur omnibus, ne suis in cubiculis res comestibiles aut potabiles retineant. Imo extra mensam nec bibere, nec sumere aliquid absque permissione Superioris audeant. 5tum. Cremati usus tam foris, quam Domi sub amissione Divinae benedictionis inhibetur, ob honorem Christi Domini ac Salvatoris Nostri in Cruce sitientis, quod utique hactenus ab omnibus nostris pietati et sobrietati addictis observatum est2. 6tum. Praesidens ne Domo, nisi rarissime idque ex gravi causa abscedere audeat, legitime absens, loco Sacri [sui, Goźl} statuat alium, cui omnes in Domino oboediant. 7mum. Nihil a Domo, Ecclesia, Bibliotheca alienetur. Neque pecuniae notabilis

-8quantitas (excepto victu et vestitu Nostrorum) absque scitu nostro dispensetur, vel autem proprietatis scelere declarantur innodati, si qui (quod Deus avertat) aliquid pecuniae apud se, vel alibi retinere ausi fuerint. 8vum. Capitula culparum (quas etiam quotidie accedentes mensam ingenue fateri debent) singulis feriis sextis; communis autem flagellatio feria secunda, quarta et sexta habeatur3. 3 Prot. Goźl. in fine habet punctum sequentem: "Faeminae ad domum et curritorium non admittantur, loco autem Directoris vetus vitae norma servetur. Stanislaus a Iesu Maria indignus Praepositus mpp. Synopsis Regulae Imitationis Decem Virtutum Beatissimae Mariae Virginis - a. 1701 [Prot.Ord.170] Anno Domini 1705 in festo S. Annae fuit solemnis introductio Sacrarum Reliquiarum in Eremo S. Iucundae et Columbae Virginum et Martyrum cura Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis in magna frequentia populi. Pater Casimirus a Sancto Philippo Nerio illas salutavit ad figuram Immaculate Conceptae B. M. Virginis (quam ad viam Loviciensem Magnificus ac Generosus Dominus Bonaventura Niewiadowski cum Sua Consorte curavit extruere Anno Domini 1703). Reverendus vero Mansuetus Leporini Lector in templo panegirica concione condecoravit praesente magno nobilium concursu. Hic Pater Mansuetus per biennium manens in Eremo pro meliori Regulae memoria Decem Beneplacitorum illam Reverendis Patribus et Fratribus synoptice collegit nihil addendo vel minuendo sola veritate Dei Ter Optimi Maximi attestante cuius tenor talis sequitur. [Prot.Ord.170] In Nomine Iesu Christi Crucifixi. Synopsis Regulae Imitationis Decem Virtutum B. M. Virginis, Cui sanctae memoriae Romani Pontifices Alexander Sextus, Iulius Secundus et Leo Decimus approbationem Apostolicam sunt impertiti. Quam Ordo Immaculatae Conceptionis Polonae Defunctorum et Parochorum Suffragatrix suscepit per aggregationem a Reverendissimo Ministro Generali totius Ordinis Fratrum Minorum de Observantia ad Instantiam praefati Ordinis Immaculatae Conceptionis transmissam, una cum Brevi Apostolico felicissimae recordationis Innocentii Papae Duodecimi, his omnibus visis subscriptis et Sigillo Nuntiaturae Apostolicae munitis Anno Domini 1701 Die 6la Mensis Iunii in Polonia Varsaviae.

-9Ex Capite lmo de Castitate. lmo Fratres voveant cum regulari observantia perpetuam Castitatem. 2do Verum Joseph, scilicet Iesum, accipiant in sponsum in perpetua Caritate. 3tìo Nulla vana quaerant et nulla verba vani amoris aut dicant aut audiant, sed cum solo Iesu Sponso suo quaerant habere familiaritatem. 4to Fugiant etiam crapulam, suspecta consortia et consilia, vultus corporisque ornatum, vocalem cantum, non hominibus sed Christo Domino placere quaerant et studeant. Ex Capite 2do de Prudentia. 5to Non debent leviter loqui, sed esse tardi-loqui. 6to Caveant a verbis otiosis ab omnibus mendatiis, quia perdet omnes Deus qui loquuntur mendatium. 7mo Debent cavere ad exemplum Virginis ab Herode et Archelao; per [171] Herodem vitium carnis, per Archelaum vitium ambitionis significatur. 8V0 Nullae personae penitus ingrediantur in monasterium, nisi angelicae, mente et corpore fortes, fideles, et catholicae sine notae infamiae, sufficienter edoctae et nulli Personae saeculari ligatae vinculo. Ex Tertio Capite de Humilitate. 9110 Fratres timeant et turbentur dum laudantur, aut in aliquo officio ponuntur. IQmo Humiliter se in capitulis gerant, non se excusant aut defendant, proprias opiniones super illam communitatis non praeferant, nec affectiones proprias sequantur, sed dicant semper fiat mihi secundum verbum tuum, et non secundum verbum meum. 11. Eligant sibi Fratres, unum e medio communitatis, cui obediant, et quem venerentur et vereantur sicut Vicarium Christi. 12. Habeant "capitulum culparum" qualibet feria 613 in quo pro suis defectibus, poenitentias recipiant salutares. 13. Semel in armo singula domicilia visitentur a Praeposito. 14. Quo ad capitula in quibus fieri debeant electiones omnino serventur Sacri Canones et Constitutiones Apostolicae. Ex Capite quarto de Fidelitate. 15. Debent esse ferventes et fortes in fide, summopere caveant, ne se immisceant quibusdam curiosis vel scrupulosis phantasiis de fide, sed simpliciter credant, sicut credit Sancta Mater Ecclesia.

-1016. Teneantur autem Superiores petere a Domino Papa, unum de Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui sit Protector huius Ordinis. Ex Capite 5to de Devotione. 17. Debent super omnia addiscere artem et scientiam. Deum laudandi et orandi: Officium dicant ordinatum a Sancta Sede Apostolica pro hoc Ordine B. M. Virginis. Fratres vero pro horis diei et noctis coronam B. M. Virginis quae continet 10 Ave Maria et 1 Pater noster seu Rosarium. Item omnes debent dicere semel in choro 10 Ave Maria in honorem Decem Virtutum Deiparae praemittendo unum Pater noster pro Papa. Item quandocunque audiunt horas diei etiam noctis dicant unum Ave Maria. 18. In Brevi Apostolico Innocentii Duodecimi hoc est positum: Fratres in hoc Ordine debent esse in onere seu exercitio exhibendi pia Suffragia pro Animabus in purgatorio existentibus ac praestandi Parochis Suffragium et iuvamen tam in administratione Sacramentorum quam in instructione Christi Fidelium. Qui non Sacerdotes communicent ordinarie diebus Dominicis et festis. 19. Omnes ascendant in Jerusalem mentali et non solum vocali orationi vacando. 20. Superiores pios Sermones habeant praecipue in Adventu et Quadragesima et singulis diebus totius anni solemnium festivitatum quos attente et devote audiant. 21. Ament Fratres haec duo super omnia scilicet chorum et dignissimum Sacramentum Eucharistiae. Ex Capite sexto de Obedientia. 22. Oboedire debent in primis Deo, eius decem praecepta implendo. Item propter Deum suis Superioribus et Officialibus. 23. Particulares habeant et observent constitutiones. 24. Omnes recordentur quod propter Deum, quando ad hunc Ordinem venerunt, voluntates proprias abnegarunt et quod sacrilegi fiant eiusmodi Fratres quando proprias voluntates et affectiones resumant. 25. Nullus eorum emittat votum professionis ante aetatis suae annum sextum decimum, nec recipiatur ante quartern decimum aut post quadragesimum, nisi receptio causam urgentissimam habeat. Ex Capite 7"*° de Paupertate. 26. Fratres debent evangelicam margaritam paupertatis amare et observare, sine qua ruunt fere omnia perfectionis fundamenta. 27. Fratres hanc regulam profitentes tanquam peregrini morentur in suis

-11ordinis domiciliis, quorum aedificia sine curiositate et sumptuositate conservant. [172] 28. Debent habere omnia in communi et nihil in proprio. 29. Attendant ad novitios ut nullo pacto recipiantur cum labe simoniae. 30. Attendant ad reditus et possessiones, ut scilicet non emant aut recipiant vel quaerant superfluos, nec petant libros, aut aha pro vestimentis, aut curiosis operibus sed studeant, tum propter vitandum otium, tum, ut labores manuum suarum manducent, imo ut sequantur Virginem, quae suis manibus laborabat, sequi consuetudines laudabiles aliorum ordinum in spiritualibus et corporalibus laboribus. 31. Congruo autem tempore fiant provisiones pro infirmis et sanis praecipue illarum rerum quae alio tempore minime inveniri possunt. Ex Capite 8VO de Poenitentia. 32. Fratres semper debent desiderare aliquid pro Nomine Iesu pati et quotidie crucem tollerare; debent gaudere quando iniustas persecutiones patiuntur. 33. Debent etiam consolari, si forte Deus non tam cito illos exaudit, vel ab eis invenitur, et perseverare Iesum quaerendo per triduum. Ex capite 9™ de Pietate. 34. Opera misericordiae corporalia et spiritualia faciant. 35. Vincat hic Ordo caeteros in humilitate, puritate, pietate. 36. Faciant quotidianum sermonem inter se pacis etc. etc. 37. Semper unus vel plures in singulis domiciliis habeantur carceres fortes etc. 38. Sani infirmis faciant et serviant sicut vellent, sibi rationabiliter fieri et servire si infirmi essent. Ex Capite decimo de Dolore. 39. Debent Fratres in corde iugiter ferre fasciculum myrrhae etc. 40. Debent ieiunare toto tempore vitae suae feriis sextis et Sabbatis, item ieiunia Vigiliarum Adventus et Quadragesimae, iuxta regionum consuetudinem observabunt. 41. Habitus debet esse vilis et grossus et albi coloris. 42. Debent Fratres portare decem signacula rubra sive decem Ave Maria. 43. Sciant Fratres huius Regulae professionem secundum formulam praemissam emittentes se non esse obligatos obligatione mortalis peccati seu culpae nisi a tria vota, ad caetera autem quadraginta Virginis opera in Regula descripta non tenentur nisi obligatione paenae vel disciplinae. Concordat cum Exemplo Romano Stanislaus a Iesu Maria Praepositus mpp.

-12CAPITULUM GENERALE PRIMUM in CAENACULO DOMINI a. 1702 [Prot.Ord.163] Caput 2dum, in quo primum Capitulum cum Canonica Electione novi Superioris celebratur. Innotescentiae Commissarii Frater Ludovicus Borzewski Ordinis Minorum Sancti Patris Francisci Reformatorum S. Antonii Provinciae Maioris Poloniae Exminister Provincialis S. T. L. ac Praedicator. Et de auctoritate Nuntiaturae Apostolicae Ordinis Mariani Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis pro Capitulo Generali Praesidens deputatus. Admodum Reverendis, Reverendis Multum Venerandis Caeterisque Religiosis eiusdem Instituti Patribus et Fratribus Salutem a Domino et copiosam Benedictionem. Spiritu Seraphico praeostendente Caetum Minoritium post vestigia Ductoris sui gradientem, debere illud gratum Superis Servitium, non sibi soli vivere sed et aliis proficere. Tenuitatem meam, quam Patris in Filio notavit [164] character, hanc vidit propensio Vestra eamque designavit Apostolicae Nunciaturae Auctoritas, in quem effectum rem coram facio. [Prot.Ord.164] Franciscus Pignatellus, Dei et Apostolicae Sedis gratiae Archiepiscopus Tarentinus Sanctissmi Domini Nostri Domini Clementis Divina Providentia Papae, eius Nominis Decimi Praelatus Domesticus et Assistens eiusdemque et Sanctae Sedis Apostolice, ad Serenissimum Augustum Secundum Poloniae Regem potentissimum totumque Regnum Poloniae et magnum Ducatum Lituaniae cum facultatibus Legati de Latere Nuntius. Dilecto Nobis in Christo Admodum Reverendo Patri Ludovico Borzewski Ex- ministro Provinciali Ordinis S. P. N. Francisci strictioris observantiae Reformatorum Salutem in Domino sempiternam. Sciverit Paternitas Vestra Admodum Reverenda, recursum factum fuisse ad Nos pro parte RR. PP. Totiusque Ordinis Mariani Immaculatae Conceptionis Beatissimae Mariae Virginis, et expositum, quomodo secuta morte Admodum Reverendi Patris Stanislai a Iesu Maria, Eorundem Praepositi Generalis, nuper defuncti, ipsa Congregatio Mariana praedicta capite orbata sit. Nobis propterea humiliter supplicatum, quatenus eandem Congregationem et Ordinem protegentes ipsis Capitulum celebrandum. Electionis novi Praepositi indiceremus, et Praesidentem qui huiusce modi Capitulo praeesset deputaremus. Hinc est, quod de prudentia dexteritate et zelo Admodum Paternitatis Vestrae plurimum in Domino confidentes, eidem committendum esse duximus, prout committimus per praesentes, quatenus facta conferentia cum ipsis Patribus Marianis antedicis.

-13Tempus celebrandi Capituli iuxta necessitatem et commoditatem illorum, nec non Admodum Paternitati Vestrae Reverendae indicet Auctoritate Nostra. Demum adveniente termino Capituli celebrandi in eadem pariter Auctoritate Nostra praesideat. Novum Praepositum Generalem per scrutinia elicienda elegi faciat. Taliter electum pro legitimo Praeposito pronunciet, ceteraque peragat iuxta occurentiam necessitatem, seu exigentiam. Nos enim ad hunc effectum, prout et alios effectus, si qui occurent, plenam facultatem decidendi et statuendi tamquam in Capitulo Generali perficientem Paternitati Vestrae Admodum Reverendae per praesentes delegamus. Mandantes propterea omnibus et Religiosis dicti Ordinis, quatenus Admodum Paternitatem Reverendam Vestram pro legitimo Praesidente recognoscant, eidemque pareant, sub poenis in Constitutionibus eorum Ordinis et Nobis arbitrariis. In quorum fidem, datur Varsaviae hac die Vigesima quinta Mensis Septembris Anno Domini Millesimo Septingentesimo Secundo. Franciscus Pignatellus, Archiepiscopus Tarentinus Nuntius Apostolicus Locus Sigilli Septimius Paulutius Actuarius Generalis Adalbertus Sk Warczyński Cancellarius Facultas indicendi Capitulum et in eodem presidendi Intellexistis Patres et Fratres viscerosissimi in Domino quod et sensistis praecordialiter ex orbitato Capitis Vestri Praepositi Generalis Patris Amantissimi, non in novo dolores mortem sileo quae sat lacrymas ex oculis filiorum elicuit, satis angores cordi vestro intulit. Post Machabaeum Patrem defunctum filius in partem Officii deligebatur, qui regeret Fratres suos in quem effectum cum meam humilem Personam Apostolica Nuntiatura cum sua Auctoritate assumpserit, delegaverit et illud demandaverit, quatenus Paternitatibus et Fraternitatibus tempus et diem Capituli et electionis Praepositi Generalis indicerem, in eoque actu cum facultatibus Illustrissimi Nuntii Apostolici praesiderem. Quocirca merore demisso erigite capita vestra ad Patrem Luminum, qui illuminat omnes intelligentias hominum [165] et ostendit viam bonam per quam ambulent et dant gloriam. De capite agitur quis vestrum sit dignus a Domino nominari Cepheis; cogitate in vobis caput ossibus armatum, meritis rigatum, sensibus ornatum; sit pro omnibus firmitas, pro medulla pietas, pro sensibus prudentia. Eligite ex Vobis caput; sit forte a malo ad resistendum, sit vigil in bono ad custodiendum, sit providum in omnibus ad regendum. Providete in medio Vestri Virum cui Deus placite imponat homines super caput eius: caput inquam sanissimum, ne Capite aegrotante caetera membra doleant. Ponite imum de Fratribus vestris cui credatis corda vestra, subiiciatis capita vestra, colatis Patrem, obediatis Praeposito Vestro qui pervigilabit quasi rationem pro animabus Vestris tempore suo redditurus. Et quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre Luminum; proinde pulsate

-14humillimis obsecrationibus piissimas supremi Orphanorum Patris aures, deprecemini omnipotenem Maiestatem Magni Dei, qui corda novit omnium et ostendere quem elegerit ex vobis locum dignetur de quo recessit Fundator Vester. Huic itaque actui electionis Auctoritate mihi commissa, diem undecimam mensis Octobris deputo, et promulgo, in Conventu Gorensi, ad quem omnes et singulos Patres ex Sacro Ordine Praesbyteratus insignitos invito et convoco, qui ad commemoratum conventum suum duobus diebus ante undecimam comparere tenebuntur. Caetera ut cogitata ad Maiorem Dei Optimi Maximi laudem et honorem, Religionis suae incrementum, animarumque Vestrarum salutem. Nostra et Vestra praecedant consilia, eiusque praeveniente et adiuvante gratia felici coronentur exitu, volumus et ordinamus, ut necessariam Spiritus Sancti assistentiam devotis imploretis precibus, in quem finem post matutinas Laudes a tempore receptionis harum in unoquoque conventu recitetur devote hymnus Veni Creator Spiritus cum tribus collectis, quarum prima sit de Spiritu Sancto, secunda de Immaculata Conceptione, tertia de Sancto Iosepho. Ut autem hae nostrae litterae omnibus pateant ordinamus et in communitatibus legantur, et in Protocollo conventus describantur. Interim valete Patres et Fratres Dilectissimi in Domino Nostro, quem in Seraphica Charitate alloquor et venio ad vos in suis orationibus memores. Datum in hoc Nostro ad Sanctum Antonium Conventu Varsaviensi Patrum Reformatorum, Anno Domini 1702 Die 1™ Octobris. Locus Sigilli. Fr Ludovious Borzewski Ex-Minister Provincialis et Capituli Marianae Congregationis Praesidens mpp. [Prot.Ord.165] Capitulum et Electio Canonica declaratur. In Nomine Domini Arnen. Anno Domini 1702 die 11 Mensis Octobris, Admodum Reverendus Pater Ludovicus Borzewski Ordinis Minorum Reformatorum Provinciae Sancti Antonii in Maiori Polonia, S. T. L. ac Praedicator, et huius Congregationis Marianae Immaculatae B. V. Mariae Capituli Generalis Praesidens, accedens ad Canonicam Electionem Praepositi Generalis. Habita prius pro hoc celebrando actu Illustrissimi et Reverendissimi Domini Francisci Pignatelli Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopi Tarentini, Sanctissimi Domini Nostri pro tunc Domini Clementis Divina providentia Papae, eius Nominis Undecimi Praelati Domestici et Assistentis eiusdemque, et Sanctae Sedis Apostolicae, ad Serenissimum Augustum Secundum Regni Poloniae potentissimum Regem totumque Regnum Poloniae et Magni Ducatum Lituaniae, cum facultatibus Legati de Latere Nuntii Licentia, cum plena Auctoritate eiusdem celebrandi, statuendi, decidendi et denunciandi in omnibus hunc actum concernentibus. Itaque praedictus Admodum Reverendus Pater

-15Ludovicus Borzewsłd, factis faciendis sit praemissa sui commiseratus et vocatoriorum tabella ad Conventum Gorensem pro hac ipsa supra citata die et anno quo facto idem Admodum Reverandus Pater Commissarius descendit ad dictum Conventum Gorensem diebus duobus ad magis cognoscenda eius sacrae Congregationis Marianae fundamenta, quibus perspectis Congregatisque eius Congregationis Praesbyteris, ejus Religiosis, cum eis habita pridie conferentia, pro subjecto idoneo eligendo. Hac ipsa die nimirum 11 Octobris anni ut supra summo mane celebrata de Spiritu Sancto Missa, post congregatis ad conclave et brevi sermone monitos de eligendo Praeposito Generali, excepto pro more juramento et solenniter decantato hymno de Spiritu Sancto Veni Creator, servatis omnibus de Disquisitoribus servari solitis, accessit ad ipsam canonicam electionem: quae expedita est ut inferior innodatis continet. [166] Eodem mox subséquente tempore peracta est cum omnibus pertinentiis servari solitis et assistentium in forma ut infra post electionem Praepositi Generalis sequitur. Post processionaliter decantato hymno Te Deum Laudamus cum pia exhortatione, reddito Sigillo Neoelecto Praeposito eundem confirmavit, cui Patres et Fratres oboedientiam praestiterunt post soluta actio. Horis postmeridianis conferentia l1™, in qua invocato Spiritu Sancto proposita sunt sequentia, circa oboedientiam et paupertatem, quoniam aliqui Patres visi sunt in testamento piae memoriae Defuncti sui Fundatoris inscripti locis domuum; item pariter inscriptiones particulates per eundem Defunctum. Item factae quod utrumque repugnat votis solemnibus professionis suae, sit primum contra votum oboedientiae et secundum contra votum paupertatis. Ad haec praedicti. 2do. Propositum est quantum pecuniae reservari possunt a persona professa, resolutum est, ut in hoc puncto servaretur Decretum Clementis Octavi de Reformatione Regularium. Ordinationes Capitulares a. 1702 [Prot.Ord.166] 1™°. Religiosi Patres in hac conferentia congregati paratos se ostenderunt ad servanda sua Religiosa vota imo resignarunt formaliter tam continuae affixioni loci, sicut et personali conscriptioni; sed omnia in communi habere volunt, et obligantur respective quaeque domus de suis provisionibus. 2 [Prot.Ord.209] lmo. Nemo ex Religiosis huiusce Congregationis perpetuam et continuam attribuat sibi mansionem loci, omnesque Patres et Fratres omnia in communi habere debent ac respective quaeque domus provisionibus vivere tenetur. 2do. Circa quantitatem pecuniae a quolibet religioso licite servandam, observandum est Decretum Clementis Vili, De Reformatione Regularium.

-163tìo. Circa Praepositum Generalem, quanto tempore durare potest et debet, resolutum est, ut stante hac paucitate personarum religiosarum dureret nonnisi per triennium ima cum suis Assitentibus. Praesidentes vero ad annum, possunt tamen confirmari ad secundum, ad tertium annum, sive in hoc sive in alio loco. De Praesidentibus etiam determinatur, quod possint esse simul et Assistentes et Praesidentes, non intelligeretur si essent in formalibus conventibus Superiores Locales. 4to. De non recipiendis novis fundationibus in hac paucitate Patrum et Fratrum hactenus pausare quoad plures connumerentur ad Religionem Marianam. 5to. Circa deliquentes Patres et Fratres resolutum est, ut secundum qualitatem et quantitatem delictorum, minus et magis puniantur secundum Communes Canones et leges Religionum in communi. His pertractatis cum soluta sessione propriis manibus subscripserunt. Locus Sigilli P. Constantinus a S. Casimiro Presidens Goźlinensis Secretarius P. Iacobus a S. Anna Procurator P. Cyprianus a S. Stanislao Assistens et Praesidens Caenaculi P. Iosephus ab Omnibus Sanctis Assistens P. Ioachimus a S. Arma Praepositus Generalis 3a°. Circa Praepositum Generalem, quanto tempore durare potest et debet, resolutum est, ut stante hac paucitate personarum religiosarum dureret non nisi per triennium una cum suis Assitentibus. Praesidentes vero ad annum, possunt tamen confirmari ad secundum, ad tertium annum, sive in hoc sive in alio loco. De Praesidentibus etiam determinatur, quod possint esse simul et Praesidentes et Assistentes, non intelligendum vero si essent in formalibus conventibus Superiores Locales. 4to. De non recipiendis novis fundationibus in hac paucitate Patrum et Fratrum hactenus pausare quoad plures connumerentur ad Religionem Marianam. 5‘°. Circa deliquentes Patres et Fratres resolutum est, ut secundum qualitatem et quantitatem delictorum, minus et magis puniantur, secundum communes Canones et Leges Religionum in communi. His peractatis cum soluta sessione propriis manibus subscripserunt. Locus Sigilli P. Constantinus a S. Casimiro Presidens Goźlinensis et Secretarius P. Iacobus a S. Anna Procurator P. Cyprianus a S. Stanislao Assistens et Praesidens Caenaculi P. Iosephus ab Omnibus Sanctis Assistens P. Ioachimus a S. Anna Praepositus Generalis

-17Fr Ludovicus Borzewski Praeses Capituli Marianae Congregationis Immaculatae Cone. Beatae M. Virginis. Fr Ludovicus Borzewski Praeses Capituli Congregationis Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae. [Prot.Ord.166] In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis Ordinis Mariani Immaculatae Conceptionis per Patres Vocales, in loco Gorensis Conventus Caenaculi Domini capitulariter congregatos Anno Domini 1702 Die 11 Octobris canonice et rite celebrata, in qua quidem electione Reverendus P. Cyprianus a S. Stanislao habuit votum lum. Admodum Reverendus P. Ioachimus habuit vota 4tuor. Et ego Fr Iacobus a S. Anna ejusdem Ordinis professus unus ex Disquitoribus et Compromissariis virtute compromissi in me at in socios limitati nomine omnium qui in dictam electionem convenerunt et consenserunt praefatum Admodum Reverendum Patrem Ioachimum a Sancta Anna in Praepositum Generalem Ordinis Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis huius Provinciae canonice electum nomino et sic electum denuntio In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Arnen. Locus Sigilli Ita est: P. Iacobus a Sancta Anna Disquisitor et Procurator mpp. P. Iosephus ab Omnibus Sanctis Disquisitor mpp. Fr Ludovicus Borzewski Praeses Capituli Marianorum Immaculatae Conceptionis mpp. In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Reverendorum Patrum Assistentium Ordinis Mariani Immaculatae Conceptionis per Patres Vocales in loco Gorensis Conventus Caenaculi Domini capitualriter congregatos Anno Domini 1702 Die 11 Octobris canonice et rite celebrata, qua in electione fuere duae disquisitiones in lma disquisitione habuit vota P. Iosephus tria P. Constantinus tria P. Cyprianus 4tuor. In secunda [167] vero disquisitione vota habuit P. Constantinus Unum Rev. P. Cyprianus 4tuOT Rev. P. Iosephus 4tuor. Et ego Pater Iacobus a S. Anna eiusdem Ordinis professus imus ex Disquisitoribus et Compromissariis virtute compromissi in me et socios meos limitati, nomine omnium qui in dictam electionem confluxerunt, et consenserunt

-18praefatos Reverendos Patres in Assistentes videlicet Reverendum Patrem Iosephum ab Omnibus Sanctis Reverendum Patrem Cyprianum a S. Stanislao canonice electos nomino et sic electos denuntio In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Arnen. Locus Sigilli P. Iacobus a S. Anna Disquisitor et Secretarius mpp. Rev. P. Iosephus ab Omnibus Sanctis Disquisitor mpp. Fr Ludovicus Borzewski Praeses Capituli Mariani mpp. CAPITULUM GENERALE SECUNDUM in CONVENTU GOŹLINENSI a. 1706 [Prot.Ord.172] Facultas Reverendissmi Commissarii Generalis Ordinis Minorum Reverende Pater, Libenter Reverentiae Vestrae requisitam facultatem concedo, sibi eligendi in Praesidem sui Capituli, in quo electio Praepositi Marianae Congregationis fieri debet, aliquem sibi bene visum ex Patribus Nostrae Reformatae Provinciae Majoris Poloniae, dummodo in electionem supradictam directive tantum se habeat, et absque voto, quod si voluerint etiam votum seu suffragium in electione, electum Praesidem habere, ad Illustrissimum Nuntium pro facultate recurrant, et interim me promptissimum exhibeo in omnibus, in quibus supradictam Congregationem vel servire vel iuvare possum. Reverendae Vestrae ex corde amplector et maneo. Datum Romae ex Aracoeli die 18 Aprilis Anno 1706. Reverentiae Vestrae Addictissimus et Studiosissimus Servus in Domino Fr Joannes Antonius de Panormo Commissarius Generalis S. P. N. Francisci [Prot.Ord.172] Commissio Adm. Rev. Patris Provincialis Ordinis Minorum Reformatorum ex Majori Poloniae Secretarii pro hoc Capitulo [173]. Frater Bonaventura Klein Ordinis Minorum Sancti Patris Francisci Reformatorum Provinciae S. Antonii in Maiori Poloniae Minister Provincialis, Reverendo Patri Dziewierscio Norberto ejusdem Instituti et Provinciae Lectori ac Praedicatori Emerito Conventus Varsaviensis Guardiano Salutem et Spiritus Sancti Assistentiam. Recursum fecit Admodum Rev. Praepositus Generalis Ordinis Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis Congregationis Polonae Parochorum et Defunctorum Suffragatricis, ad Reverendissimum Patrem Commissarium Generalem, cuius

-19directioni et patrocinio se suamque concredidit Congregationem, quatenus finito Praepositurae suae triennio, possit ac valeat ex Provincia Nostra habere Virum, qui in memoratae Congregationis Capitulo praesidere votantesque possit ac debeat dirigere. Hinc cum idem Reverendissimus Pater Commissarius Generalis, dicto Admodum Reverendo Patri Praeposito Generali ad libitum sibi eligendum indulserit subiectum. Idemque Admodum Reverendus Pater praepositus Generalis suam Paternitatem Reverendam utpote virum in peragendis publicis functionibus practicum et probatum pro suo Commissario et Capituli Praeside elegerit. Nos ejusdem A. R. Patris Praepositi Generalis postulatis pro emerita Patris, Vestra Persona ad tale munus assumenda, nobis factis ex corde annuere cupientes Paternitatem Vestram Reverendam tenere praesentium invitamus et rogamus, ut hoc charitativum obsequium a Reverendissimo Patre Commissario Generali Superiore Nostro Colendissimo sibi commissum libenter acceptet, et dictae Congregationi in futuro Capitulo cui copiosa Dei benedictione, specialique Spiritus S. assistentia praesideat, ac etiam (si memorato Adm. Reverendo Patri Praeposito Generali, eiusque Venerabili Assessorio visum fuerit) Religiosos ejusdem Ordinis Canonice visitet. Caeteraque quae majorem Dei gloriam et istius novellae plantationis majus respiciunt emolumentum et incrementum sedulo exequatur, copiosam pro charitativo zelo et obsequio desuper recepturus renumerationem. Datum in hoc nostro ad S. Josephum Conventu Miednievicensi die 7 Septembris 1705. Fr Bonaventura Klein Minister Provincialis mpp. [Prot.Ord.173] Innotescentiae Commissarii Frater Norbertus Dziewierscius Ordinis Minorum Reformatorum Conventus Varsaviensis Guardianus et ad Capitulum Congregationis Marianae Praesidens electus et deputatus eiusdem Mariani Instituti, Omnibus et Singulis Patribus et Fratribus salutem et copiosam benedictionem. Cum secundum Litteram Romanam Reverendissimi Patris Fratris Ioannis Antonii de Panormo huius Cismontanae Familiae Ordinis Minorum tam Observantium quam Reformatorum Commissarii Generalis, tum secundum determinationem Admodum Reverendi Patris Fratris Bonaventurae Klein, istius in Majori Provinciae Poloniae Reformatae Minorum Provincialis, et Superioris immediati. Mea vilitas per Admodum Reverendum Patrem Fratrem Ioachimum a S. Anna Vestrae Congregationis Praepositum Generalem proposita et expetita ad munus et officium Praesidis Capituli proxime imminentis memoratae Vestrae Congregationis Marianae sit. Nos qui ex Nobis ipsis infirmi sumus merito oboedientiae stabili, functionem Praesidendi suscepimus, qua de materia praesentes per litteras officium, et locum, et tempus celebrandae Vestrae Congregationis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==