-77tamen ex hoc gravia emergant mala, proprietates, divagationes, ebrietates, inoboedientiae etc. Limitamus, ut nisi concedatur in Subsidio Parochorum commorari ad duas hebdomadas. Quod si Reverendus Parochus indiguerit ulteriori servitio, et fuerit non privatae personae sed communitatis benefactor, detur illi alius sacerdos tantum etiam ad duas hebdomadas, et num quam unus continuo resideat ad tres menses. 14to. Ut proprietati penitus via praecludatur, infirmorum curam solicitam habeant Superiores, et nullus audeat, etiam Admodum Reverendus P. Praepositus confiteri alteri praeter Confessario proprio, qui sit Vice Praesidens et alter (ubi est) Concionator. [15to.] Casus resolvantur, et approbationes procurentur. [Prot.Ord.220] Haec sunt puncta ad quae omnino observanda sub poenis supra expressis Nomine omnium Patrum et Fratrum Nostrae Congregationis nos obligamur, tremendum Diem Iudicii expectans ille, qui haec non observaverit temere, et malitiose aut Superior executioni non mandans. Haec autem puncta, ut executioni mandentur, mandamus, ut in qualibet residentia qualibet die lma cuiusque mensis, ad mensam legantur, et pro simplicibus polonice explicentur. Fr Alexius a S. Josepho Fr Casimirus a S. Josepho mpp. Fr Gabriel a Praesentatione mpp. Fr Joannes a S. Petro mpp. Fr Valentinus a S. Casimiro mpp. Fr Carolus a SS. Angelis mpp. Fr Ambrosius a S. Luca mpp. Fr Paulus a Purificatione mpp. Fr Bernardus a S. Nicolao mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==