mere sine licentia Superioris exeuntes, etiamsi ad breve tempus, ut apostatae, et de suspecto consortio notati, carcere, et flagellatione, et aliis poenis juxta delicti quantitatem puniantur. 8VO. In civitate aut villarum tabernis, ubi residentiae, vel domibus villanis nullus audeat bibere. Ebrietas autem etiam in claustro angularis arcta, et diuturna in pane, et aqua maceratione tollatur omnino. 9no. Superior Localis Patrum et Fratrum quoad victum, et amictum necessaria non procurans, nec infirmorum habens curam a prima visitatione tamquam pestis vitae communis amoveatur. [220] 10mo. Admodum Reverendus P. Praepositus studium ut sit, et Novitiatus, et novitii, ac illorum Magister exemplaris omnino curet; nec se in regimen praesidentiale immiscent juxta Decreta Consilii Tridentini De residentia Praelatorum. Non divagetur temere, sed sicut Reverendi Patres Praesidentes, ita et ille observantiae religiosae manutenendae invigilet, et exemplo ad omnia observanda praeeat. llmo. Reverendi PP. Praesidentes debent Admodum Reverendo Patri Praeposito per totum tempus ejus Praepositurae omnia necessaria providere, utpote suo Superiori, et Patri. 12do. Licet per Statuta concessum est in Subsidium Parochorum missis morari ad tres menses, cum Fr Valentinus a S. Casimiro Fr Carolus a SS. Angelis Fr Ambrosius a S. Luca Fr Paulus a Purificatione Fr Bernardus a S. Nicolao Fr Michael a Conceptione assistens Fr Joachimus a S. Anna assistens mpp. Fr Josephus a Iesu Maria Praepositus mpp. Fr Antonius Rudziński Commissarius, et Visitator Generalis mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==