-149inchoaturam vobis omnibus per praesentes denuntiamus, ut cum majori emolumento et profectu salutari fervore valeamus. In qua quoque Canonica Visitatione nostra benigne inquiremus de bona Adm. Reverendarum, Reverendarum, Multum Venerandarum Patrum ac Fratrum Salute, charitate mutua, ac conversatione, morumque observatione, si adinvenietur zelus ac timor inter vos Dei, Eoque salubri modo praesentes litteras nostras visitationis annualis Adm. Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Fratribus apprime Dilectis, praecipue tamen Superioribus Localibus, vel eorum Locum tenentibus, prout etiam omnibus, quibus de jure est transmittimus, quatenus Adm. Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres adiutore Deo cum debitis votis personas suas praesentabunt, quod de jure et consuetudine praesentium litterarum nostrarum mandamus, ut et alios Patres ac Fratres praecipueque quaestuarios, qui extra conventum reperiuntur tempestive ad locum sibi praefixum convocent, quibus convocatis nostram praesentiam in Domino expectent. Receptis itaque litteris nostris Vestras exoptamus preces, ut tam in choro post Matutinum consuetas, quam etiam Vesperas, de Spiritu Sancto recitent, nempe Veni Creator Spiritus cum oratione Deus qui corda Fidelium et de B. V. Maria Deus qui per Immaculatam Virginis Mariae Conceptionem. Ne vero praesentium aliquis sit ignarus, aut excusans, obligamur omnes Superiores quam primum eas receperint Admodum Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Fratribus ad mensam canonicam publicare, publica tacque vernacula lingua Fratribus non inteligentibus verbum de verbo explicare, eaque nobis hic contenta in librum eo fine paratum ingrossare, et de conventu ad conventum via cursoria transmittere iuxta ordinem foris notatum. Ne vero in hanc charitatis flammam ulla temporum vetustas imminuat, Vobis Demum Immortale amoris nostri pignus, Marianamque Benedictionem ex animo impertimur. Datum in Conventu nostro Skórcensi Anno Domini 1742, die 29 Maii. Locus Sigilli Fr Bernardus Ostrowski Praepositus Generalis Congregationis Marianae [Prot.Gozl.16v] Litterae Convocatoriae Laudetur Iesus Christus Arnen. Fr Bernardus Ostrowski Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis. Dilectis nobis in Christo plurimum Adm. Reverendis, Reverendis, Venerandis Patribus Salutem et Benedictionem ab Eo qui est Salus. Vox clamantis in deserto (absoluta annuale Visitatione Canonica huius Almae Congregationis Marianae) invitamus Admodum Reverendi, Reverendi, Venerandi Patres (quibus de iure) ad primam post Capitulum Congregationem, celebrandam Górae ad Caenaculum Domini, quam decrevimus ac intendimus in eadem conventu
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==