Decreta Ordinationes

-150die 19 Iunii anno praesenti 1742 peragere. Ad quod obeundum munus Admodum Reverendi, Reverendi, Venerandi Patres, pridie scilicet die 18 praesentis ad collationem, conveniant stabiliendi (ordinatis ordinandis) juxta Regulam et Constitutiones, pro meliori bono ulterioris observantiae regimen. Et quoniam omnes boni descendunt in nos desuper influxus, ad descendens a Patre Luminum, non nisi intendentes invicem deprecationis nostrae accommodet aures, supplex exorandus sit, ut optimum Inclitae Congregationis Nostrae actiones consequantur exitum. Admonemus autem omnes ut praeter Veni Creator cum solitis orationibus tam post matutinum quam vesperas (uti supponimus absolvisse quotidie), ipso die Congregationis summo mane cantetur Missa de Spiritu Sancto, sub qua omnes Fratres Sacra Synaxi pro felice successu huiusce modi Congregationis reficiantur. Demandamus insuper Superioribus Localibus ut totius anni administrationis regestra, accurate et fideliter connotata, et a Patribus Discretis subscripta, tum quoque iuramenta praestita de fidelitate Missarum absolutarum, ac alia quaecunque juxta Constitutiones ordinata, per se vel per alium ad hocce Congregationem deferant. Omnium praeterea sese, insinuando Suffragiis in paternae charitatis tesseram maria nam in Domino impertimur benedictionem. Volumus autem, ut cum benedictione, ad publicam mensam praesentes lectae et ad librum ad id paratum inscriptae, via cursoria quam citissime transmittantur. Datum in Conventu Nostro Corabieviensi ad Sanctum Michaelem die 13 Iunii Anno Domini 1742. Fr Bernardus Praepositus Locus Sigilli P. Generalis Congregationis Marianae CAPITULUM GENERALE SPECIALE in CONVENTU GOŹLINENSI a. 1743 [Prot.Ord.256] Anno Domini 1743 die 19 Martii mortuus est Dignissimus Admodum Reverendus Pater Bernardus Ostrowski Praepositus Generalis necdum expleto triennio sui Officii, itaque juxta Constitutiones Nostras Cap. X, punctum II, Admodum Reverendus Pater Primarius Congregationis convocavit per Innotescentiales Litteras ad consilium Admodum RR. PP. Congregationis et Admodum W. PP. Assistentes pro die 30 Martii ad Conventum Goźlinensem in quo facta est Sessio Canonica lmo. In qua invocato Spiritu Sancto ad postulationem Admodum RR. PP. Congregationis et Admodum W. PP. Assistentium benigne suscipit idem Admodum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==