-151Reverendus Pater Andreas Deszpot munus Vicariatus Generalis Congregationis ad futurum Deo dante Capitulum, cui de jure competebat, iidem vero Admodum RR. PP. Congregationis et Admodum W. PP. Assistentes, ac totus conventus praestiterunt ei oboedientiam, eandemque oboedientiam omnes caeteri conventus praestare tenentur et tenebuntur, ad primam visitationem ejusdem Admodum Reverendi Patris Vicarii Generalis totius Congregationis. In quorum fidem manibus proriis se subscripserunt. Ita est: Fr Vladislaus Assistens 2dus mpp. Ita est: Fr Alexius Gargalski Assistens mpp. Ita est: Fr Casimirus Wyszyński Praesidens Gorensis et P. Cong. mpp. Ita est: Fr Matthaeus Krajewski P. Congregationis mpp. Ita est: Fr Andreas Deszpot Vicarius Generalis mpp. Fr Cajetanus Wetycki Secretarius mpp. 2do. In eadem Sessione expostulavit Conventus Skurcensis, ut mutetur R. P. Praesidens quia non poterunt ipsum sustinere, ob incapacitatem regimini et promovendae observantiae. Quapropter in illius locum eligitur M. V. P. Secretarius ac Lector Philosophiae, ita tamen ut lectio non patiatur philosophica detrimentum, ex parte ejus et ab choro liberatur idem supra Pater nominatus. 3tìo. Fr Franciscus Kuczewski declaratur ne sit canaparius ob inobservantiam Patrum ac Fratrum, sed alius idoneus eligatur iuxta mentem Reverendi Patris Praesidentis. 4to. Siquidem vero Reverendus Pater Praesidens non poterit satisfacere curae oeconomicae, ob traditionem lectionis Philosophiae, tum quoque ob procurationem causarum, conventus adeoque datur ipsi facultas eligendi oeconomum, quem videbit idoneum. Congregatio Generalis in Conventu Goźlinensi a. 1743 [Prot.Cor.30] Litterae Innotescentiales Pro Visitatione Anno Domini 1743 die 14 Iunii ad conventum delatae. Fr Andreas Deszpot Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Vicarius Generalis Patrum Marianorum, Dilectis nobis apprime Adm. Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus, ac Fratribus salutem, et Benedictionem a Domino. Benedictus Dominus Deus Israel populi sui, et haereditatis suae visitavit nos oriens ex alto Spiritus Sanctus quales nos sumus. Idemque nobis loquitur meminisse
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==