-152semper ac scivisse: cui plus committitur, plus ab eo requiritur, quia quam difficilem, et arduam suscipimus rem, videlicet Gregem regere, ac multorum servire moribus, ne in tremendo Dei Iudicio strictissimam redderemus rationem. Quapropter commissi nobis Gregis non mercenarii praeseferre speciem, sed veri pastoris curam gerere, contestantes ad muneris nostri anhelare complementum vobis Adm. Rev., Reverendis, Venerandi, Multum Ven. Patres ac Fratres apprime Dilecti primum innotuisse voluimus, posteaque Marianum inspecturi ovile pusilli Gregis Congregationem intendendo, utrum omnia horrea eam sunt prospera, intra spatium aliquot hebdomadarum, hisce Innotescetialibus denuntiamus visitationem canonicam, in qua secundante visitantis Divini Spiritus Sancti ope, qui nos docebit omnia, processuri adveniemus pro aptenta intime subiectarum curae nostrae ovicularum salute, quare iuxta Spiritus non carnis directionem, non inter mundi deviantes pabula, sed spiritualibus caelestium camporum vos inhiantes pasculis invenire exoptamus. Ut ergo canonice huic visitationi omnes praesto sint Adm. Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres, quos Reverendi Patres Superiores Locales ad gremium suum pertinentes scilicet curae suae commissos in unum congregent, unanimesque ad adventum nostrum in conventibus detineant, ac sub quacunque etiam praetextu extra conventus degentes revocare studeant, nec ullus visitaturis nobis extravagetur, cum quemque praesentem inspicere nostrae interest utrum justis mandatis Superiorum paruerint, fratemaeque charitatis iura non excesserint, num observantia Regulae, Constitutionum Decretorum Summorum Pontificum ac Ordinationum Capitularium sese conformaverint, exercitionumque spiritualium, chori, mentalis orationibus frequentationem exequi studuerint, ac intra clausuram serata pace, et quiete sese gesserint, extra vero clausuram an religiosa modestia aliis bono exemplo praeluxerint. Ne vero harum Innotescentialium lateat sensus, obligatos habemus Adm. Reverendos Superiores Locales, ut eas praesente [31] communitate ad mensam canonicam publicent, Fratribus vero Conversis polonico idiomate interpretari curerint, deideque quam primum interpretatas, ac notificatas ad librimi ad id paratum ingrossent et demum solita subscriptione manuque appositione ad reliquos conventus via cursoria transmittant. Et quoniam haec visitatio absque Divini succursus subsidio ad boni operis effectum nequaquam pertingere valet, idcirco pro faustiori futuri visitationis, ac Congregationis eventu, Divina Maiestas annuenda imploretur, videlicet hymno Veni Sancte Spiritus, cum sua oratione propria, de B. V. Maria Defende quaesumus, nec non de Sancto Michaele Deus qui miro ordine. His itaque praemissis omnes Adm. Rev., Rev., Multum Ven. Patres, ac Fratres apprime Dilectos Divinae commendamus protectioni, nosque precibus Vestris eius clementiae reconciliandos insinuimus. Datum in Conventu nostro Goźlinensi ad titulum Sancti Martini Anno Domini 1743 die lO^Iunii in quorum fidem L. S. Fr Andreas Deszpot Vicarius Generalis mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==