Decreta Ordinationes

-24Superiore legitimo existât. Nobis propterea humiliter supplicatum, quatenus eandem Congregationem et Ordinem protegente, ipsis Capitulum celebrandum electionis Novi Praepositi indiceremus, et Praesidentem, qui huiusmodi Capitulo celebrando praeesset, deputaremus. Hinc est, quod de prudentia, dexteritate et zelo Adm. Reverendae Paternitatis Vestrae plurimum in Domino confidentes, eidem committendum esse duximus, prout committimus per praesentes, quatenus facta conferentia cum ipsis Patribus Marianis ante dictis, tempus celebrandi Capituli iuxta necessitatem et commoditatem illorum, nec non Adm. Reverenda Paternitas Vestrae indicet Auctoritate Nostra. Demum adveniente termino celebrandi Capituli in eodem pariter Auctoritate Nostra praesideat, novum Praepositum Generalem per scrutinia elicienda eligi faciat, taliter electum pro legitimo Praeposito pronuntiet, caeteraque peragat imita occurrentiam necessitatem seu exigentiam. Nos enim ad hunc effectum, prout et alios effetus, si qui occurrent, plenam facultatem decidendi et statuendi, tamquam in Capitulo Generali perficiendi Paternitati Vestrae Admodum Reverendae per praesentes delegamus. Mandantes propterea omnibus et Religiosis praedicti Ordinis, quatenus Admodum Reverendam Paternitatem Vestram pro legitimo Praesidente recognoscant, eidemque pareant sub poenis in Constitutionibus eorum Ordinis et Nobis arbitrariis. Iniungimus autem Paternitati Vestrae Admodum Reverendae seu verius novo eligendo Praeposito, quatenus actum electionis suae et omnium, quae acta fuerint in huiusmodi celebrando Generali Capitulo, Nobis praesentari et exhiberi faciat. Ut ea omnia approbare seu quatenus Nobis visum fuerit reformare valeamus alias sub poenis nullitatis. In quorum fidem. Datum Varsaviae Die 15 Mensis Decembris, Anno Domini 1709. Locus Sigilli. Archiepiscopus Thebarum Nuntius J. C. de Vannis Auditor Generalis Adalbertus Skwarczyński, Cancellarius Litterae Innotescentiales [Prot.Ord.179] Litterae pro Capitulo Innotescentiales Adm. Reverendi Patris Commissarii Frater Bonaventura Klein Ordinis S. P. Francisci Ordinis Minorum Reformatorum Proviniciae S. Antonii in Maiori Polonia Exminister Provincialis. Pro tunc Guardianus Varsaviensis Inclitae Congregationis in Regno Poloniae Beatissimae Virginis Immaculatae Conceptae, seu Imitationis decem virtutum, pro celebrando Capitulo Commissarius et Praeses ac humilis servus. Adm. Reverendis Rev., Venerandis Patribus ac Fratribus eiusdem Inclitae Congregationis Salutem et Spiritus Sancti Assistentiam. Tam gravis est eorum Praelatura qui non praeesse tantum sed et prodesse toti sibi commisso caetui conscientiose tenentur, ut nisi alterna fruatur requie durabiles esse non possint. Hinc ne unus tanta pressio mole cito deficiat triennale, non sine fundamento provisum est gubernium, alteris pari adminiculo fulciendum et

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==