Decreta Ordinationes

-25manutenendum, quod quia elapso triennio Inclita etiam Admodum Reverendarum Paternitatum Vestrarum Congregatione alteri est conferendum, eosdem ad locum Capituiarem pro tali zelosi Superioris sollicitique ipsius adhuc pullulantis Instituti Conservatoris et efficacis Promotoris electione convenire et congregari est necesse, ut et pro die 18 Februarii anni currentis omnes et singuli quibus tam de iure, quam de consuetudine tali actui canonicae electionis adesse convenit in Conventu Goźlinensi congregentur, ea qua non tantum ex Sacra Nuntiatura Apostolica, sed etiam a Romano Nostro Subselio fungor. Auctoritate intimo, convoco et humanissime invito, ea spe fretus quod in eodem capitulari canonico actu, illi qui Beatissimae sine originali rugae Conceptae Virginis Decem Beneplacitarum seu virtutum sectentur Institutum primorem in quo primarie eadem Alma Dei Mater sibi complacuit. Omnium virtutum [180] fundamentum pro fandissimam scilicet humilitatem prae oculis habebunt sicque nemo in scitu proprio sed vocatus, nec tam libenter quam oboedienter huic a principio gravi gubernio paratos subiiciet lacertos, honor enim qui hoc meritorium alleviat onus utpote virtutis vectigal quique apud mundanos practicato negotiationis privilegio ambitioni supinus impenditur. Inter religiosos vero qui relicto foris saeculo quae sursum sunt quaerunt non quae super terram ut probatae vitae et exercitati virtuti conferatur et tribuatur et lex iubet et conscientia dictat. Quare ut ille qui novit corda omnium ostendit quem elegerit unum ex omnibus accipere locum ministerii huius, qui maiorem Dei Gloriam, Animarum Salutem, et pullulantis adhuc istius Inclitae Congregationis incrementum ferventer desidere et efficaciter promovere sciat et valeat. Ideo a praesentatione praesentium in omnibus et singulis locis, devotis apud Deum instent orationibus et suspiriis. Diem autem canonicae electionis praefixam pro necessaria circa eligendam istius pusilli gregis caput conferentia, una die scilicet 18 eiusdem mensis praevenire dignabantur. Ut autem hae praesentes invitatoriae seu convocatoriae nostrae omnibus et singulis innotescant, secundum ordinem cursoriam ad extra positum abire ad locum transmittantur. Valete Candidi Nazarei Immaculatae Deiparae, Immaculati Alumni mei, Vestris obsequiis deputati Servi in Vestris devotis memores suspiriis. Datum in hoc Nostro ad S. Antonium Conventu Varsaviensi die 29 mensis Ianuarii anno 1710. Locus Sigilli Frater Bonaventura Klein Commissarius et Praeses [Prot.Ord.180] Capitulum et Electio Canonica celebratur. In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Adm. Reverendi Patris Praepositi Generalis huius nostrae Congregationis Polonae Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Defunctorum et Parochorum Suffragatricis per Patres Vocales in loco Goźlinensis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==