Decreta Ordinationes

-60singulari quoque privilegio retractis saeculis non concesso, in corpore Nostri Seraphici Patris impressit, quemadmodum Seraphicum Ordinem Immaculatae Conceptionis vindicem esse iussit, sic et Vicariis suis Romanis Pontificibus hanc inspiravit mentem, ut Regulam Decem Beneplacitorum Beatae Virginis ante annos ducentos, Immaculatae Conceptionis titulo decorarent, eiusdem Professores albas vestes indutos, et Franciscana chorda praecingerent et oboedientiae Ministri Generalis totius Ordinis Saraphici subiectos vellent. Quam quidem Regulam ab Alexandro VI, Iulio II, Leone X, multisque deinde aliis Summis Pontificibus approbatam, cum Vestrae Congregationis Auctor, bonae memoriae Stanislaus a Iesu Maria, sibi vobisque profitendam selegisset, cohaerenter, petiit, atque obtinuit, Congregationem eandem Romae quondam Patre Matthaeo de S. Stephano praedecessore nostro, sub datis Romae 21 Septembris 1699 patentibus Litteris membrum Seraphici Corporis declarari, eiusdemque proinde Capiti Generali Ministro Totius Ordinis canonice subiectam constitui. Hanc porro praedecessoris Nostri declarationem Vestris piis precibus per Patrem Ioachimum de S. Anna vestrum in hac Urbe Procuratorem nobis porrectis annuentes, vigore Praesentium Nostrique Generalis Ministeriatus Auctoritate ratam, firmam, perpetuisque temporibus validam, et consistentem esse volumus, et quatenus opus sit ex integro constituimus, et declaramus. Praecipientes omnibus et singulis Jurisdictioni Nostrae subiectis, tam observantibus, quam Observantiae Strictioris, Reformatis, Recollectis, Excalceatis, Tertii quoque Ordinis, et quocunque demum nomine nuncupatis, ut vos omnes vestrosque in perpetuum successores, sub nostra ac pro temporum existentium Totius Seraphici Ordinis Generalium Ministrorum oboedientia perseveranter, fraterna dilectione operibus comprobanda prosequantur, neque ullatenus super praemissis, aliisque ad vos pertinentibus, sub poenis in rebelles a iure Statutis, aliisque arbitrio Nostro pro modo culpae infligendis molestare audeant, vel praesumant. Volumus autem et per Vestras ad nos litteras impraesentarum, et suo tempore coram Patre Visitatore ad vos destinando, debitam Nobis oboedientiam contestemini, fructus uberes ex Dei gratia prolaturi in vinculo pacis et unitatis. Datum Romae apud S. Mariam de Aracaeli XIII Calendis Decembris MDCCXXin. Fr Laurentius a S. Laurentio Locus Sigilli Minister Generalis De mandato Reverendissimi Nostri in Christo P. Antonius a S. Maria Secretarius Generalis Ordinis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==