Decreta Ordinationes

-20Capitulo, congruum et necesse significanda esse duximus. Sicut de facto significamus locum itaque Residentiae Goźlinii assignamus, tempus vero feriam 2dam post Dominicam Saxagesimae anni currentis 1706 condictum. Noveritis ad quam residentiam illi et soli ad quos eligere vel reeligere Superiorem Generalem pertinet, ipso die Dominico compareant; ad servitia vero Capitulariter Congregatis ii tantum conveniant ad Residentiam dictam Goźlinensem qui iussi fuerint per Admodum Reverendum Patrem Joachimum uti Superiorem suum pro nunc Ordinarium. Ut autem hic actus cum maiori Dei Gloria atque satisfactione singulorum compleatur, assistentiam atque adiutorium ab eo a quo bona cuncta procedunt, Patres et Fratres implorate quapropter a publicatione praesentium hymnus "Veni Creator" post Matutinum et Vesperas cum tribus collectis quarum 1 ™sit de Spiritu Sancto, 2da de Beata, 3ha de Congregatione, usque ad diem canonicum in omnibus residentiis recitetur. Ut autem litterae praesentes ad omnium notitiam deveniant in communitatibus publice legantur et per loca residentiarum mittantur. Valete in Domino Patres et Fratres viscerosissimi. Dato in Nostro ad S. Antonium Conventu Varsaviensi die 3 Mensis Februarii Anno Domini 1706. Frater Norbertus ut supra mpp. [Prot.Ord.174] Capitulum et Electio Canonica celebratur In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Adm. Reverendi Patris Praepositi Generalis Congregationis Nostrae Marianae sub titulo B. M. Virginis per Patres Vocales in loco Goźlinensi capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1706 die vero 8 mensis Februarii. Admodum Rev. Pater Joachimus a S. Anna habuit votum unum, Rev. Pater Iacobus a S. Anna - votum unum, Rev. Pater Cyprianus a S. Stanislao habuit vota duo. Et ego Frater Constantinus a S. Casimiro Disquisitor nomine omnium qui indictam congregationem convenerunt et consenserunt praefatum Reverendum Patrem Cyprianum a S. Stanislao Praepositum Generalem Canonice electum nomino, et sic electum denuncio In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Arnen. Ita est: Pater Constantinus a S. Casimiro Scriba et Disquisitor mpp. Ita est: Fr. Norbertus Reformatus Praesidens Capituli mpp. Nb: Noviter electus Admodum Reverendus Pater Cyprianus brevi vivens post hanc electionem, multa relinquens post se bonae vitae testimonia et exempla Fratribus, 4ta septimana translatus est ad aeternam Patriae gloriam. In Nomine Domini Arnen. Haec est Canonica electio Assistentium Admodum Reverendo Praeposito Generali Congregationis Nostrae Marianae per Patres Vocales in loco Goźlinensi

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==