-4Haec igitur Decreta Nos infrascripti Commissarii et iudices deputati in Nomine Domini, in honorem Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis sancita, promulgata ab Illustrissimo et Reverendissimo Domino Loci Ordinario approbanda manibus nostris subscribimus Neoierosolimae die 24 Mensis Iunii Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo Quinto. Matthaeus Ilmstatt Sacrae Theologiae Professor, approbatus Notarius Apostolicus, Decanus et Praepositus Calvariensis mpp. [=manu propria] Ignatius a S. Francisco P. M. D. Scholarum Piarum Assistens Provincialis de mandato Commissiarius mpp. P. Alphonsus a Nativitate B. M. Virginis de mandato Secretarius Commissionis. Litterae ad Marianos in Eremo Corabieviensi a. 1690 [Prot.Ord.159] 1. Stanislaus a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis Clericorum Marianorum Defunctis Suffragantium indignus Praepositus. Fratribus in Eremo salutem et benedictionem. 2. Duo sunt splendores quibus sacra vehementer elucent instituta: virtus et eruditio. Illam regularis observantia demonstrat, hanc proximorum commendat utilitas. Quocirca Nos Divina dispositione Congregatiunculae Nostrae admoti regimini et obsequiis, in hoc toto studio satagimus incumbere, ut omnes nostros in Domino Fratres religiosae vitae disciplina perfecta, et sufficientis scientiae decore conspicuos videamus et habeamus. 3. Et licet hactenus votis nostris ex integro potiri non potuerimus, tamen adjuvante Domino Deo nostro deinceps Nos id assecuturos minime dubitamus, ac ne deesse quidquam queat, quod munus Nostrum Officiumque concernit Instructorem vobis tam in vero, ac solido spiritu et religiosa perfectione, quam in Litteris [160] humanioribus, Theologiae Moralis ac Philosophiae exercitationibus Charissimum in Domino Fratrem Ioachimum a S. Anna Congregationis Nostrae Subdiaconum ad biennium submittimus, constituimus et ordinamus, confidentes in Dei miserationibus quod sibi demandatam ad meritum oboedientiae et Charitatis Spartam egregie sit ornaturus. 4. Proinde sicut eidem serio iniungimus et praecipimus, ut invigilet et assidue et diligentissime observantiae legum nostrarum, rigorosissime, ac litterariis exercitationibus: ita Charitates vestras omnes et singulas commonemus et per omnia
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==