Decreta Ordinationes

-39no. Pro bono Congregationis quiete et concordia Admodum Reverendus Pater Stanislaus a Iesu Maria Praepositus ejusdem declarat et constituit, accomodando se voluntati Illustrissimi et Reverendissimi Domini Antistitis et fundatoris, Religiosum in Christo Patrem [aco bum a S. Thoma (non tamen illum ab oboedientia sibi addicta eximendo) Praepositum Caenaculi Domini perpetuum eique nomine totius Congregationis dat facultatem germanum suum Fratrem saecularem (qui aliquot annis Caenaculo Domini serviens id meruit) adjuvandi sine damno tamen notabili Congregationis eique fundum aliquem et agrum impertiendi. 10mo. Coram saecularibus aut externis nemo alterum infamet aut calumnietur, imo etiam externorum famae sit defensor. Usurpent autem nomina in professione imposita, sine quibus quaecunque gratiae, a quocunque obtentae et scriptae utpote fraudem redolentia cessantur. llmo. Superiores Locales neminem absque scitu et venia Praepositi Congregationis habitu induat, multo minus ad Professionem admittant, aut ad Ordines promoveant, taliterque promoti sint ipso facto suspensi. 12do. Nullus promotiones, dignitates, beneficia extra Congregationem nisi legitima via electionis, suscipiat aut appetat. 13mo. Et quia Pater Ioannes a S. Iacobo se incorrigibilem praestitit, datur licentia religioso Patri Iacobo a Praeposito totius Congregationis ut illum (nisi resipuerit) ab iuramento tanquam incorrigibilem absolvat, dimittat, et suspensum declaret quoad beneficium aut aliquem locum fixum ex beneficio proprii vel alicuius loci Ordinarii habeat. Unde ne in posterum aliquis iuramentum suum in dubium vocare audeat, cum sit prorsus indispensabile praesentis declaramus et statuimus. 14to. In vestitu, tonsura clericali, omnes sint uniformes, neque unus audeat in his rebus quidquam immutare, tum sine scitu Praepositi Congregationis aliquas gratias aut favores ab Illustrissimis locorum Ordinariis expetere. 15to. Ad extremum pro incremento huius Congregationis et certa conservatione statuimus, ne se invicem laedant, laesi invicem sibi parcant, tumultus nullos inter se excitent, nunquam se ad Subselia et Iudicia etiam Ordinaria trahant, sed omnes controversias Praepositi Locales, aut Universalis componant, omnesque idem sentiant, velint, bonum Congregationis unanimiter promoveant et defunctorum fidelium saluti atque e purgatorio liberationi, praesertim miserrimorum militum, et eorum qui peste decesserunt, ferventer, assidue, et perseveranter incumbant, tum si quem cognoverint ad Supplicium destinatum eum visitent, solentur, instruant, confirment et ad extremum agonem bene dispositum deducant. [159]

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==