Decreta Ordinationes

-136Mandato igitur Reverendissimi humiliter obtemperando, hoc onus grave non tam libenter quam reverenter suscepi, et licet inhabilitatis meae admodum conscius, tantam molem formidem memor tamen quod vir oboediens Deo promittente canit victoriam, hac spe fultus muneri me pariter ac oneri humiliter subieci, et his meis patentibus de meo ingressus ad visitandam hanc Inclitam Polono-Marianam Congregationem dignum duxi significare, ut hac notitia accepta excitemini omnes ad supplicandam humiliter ac ferventer Majestati Divinae, quatenus Marianae Congregationi convenientem. Marianam det obire visitationem, quae visitavit Elisabeth cum multiplici fructu ipsius ac Praecursoris Domini Sancti Ioannis, plura habens vobis scribere nolui per chartam et atramentum, spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium vestrum sit plenum, simul et meum dum inveniam Marianos vere Mariam imitantes, Regulam et Constitutiones suas adamussim observantes, in virtute et charitate (ut mandatum acceperunt a Christo ambulantes) qua de causa confido, quod ponam visitationem meam pacem, dum non audietur iniquitas in terra hac, cum reperero [ab reper/o?] fructum ejus sublimem sublimium virtutum, cum gaudio ingeminaturus: Terra Nostra dedit fructum suum, et cum gaudio cordis ingenti confirmaturus in bono dicendus: Fratres mei diarissimi et desideratissimi gaudium meum et corona capitis mei sic state in Domino. Quo autem commodius ac fructuosius obire valeam visitationem meam, ac omnibus et singulis utilius volo, ac praecipio ut omnes ad adventum meum se domi contineant, ne aliquorum absentia meam visitationem retardet et expectando absentes. Superiores proinde Locales audita mea approximatione Fratres procul ne expediant, expeditos vero, quam citissime revocent ut omnes inveniam. Et cum tandem feliciter Deo adjuvante cursum visitationis meae consumabo, pro felici complemento decrevi ad celebrationem Capituli esse descendendum, attentata facultate mihi a Reverendissimo Patre Ministro Generali totius Ordinis Fratrum Minorum S. P. N. Francisci Superiore Nostro Colendissimo in suis iisdem litteris ad hunc effectum concessa, considerato etiam, quod praelibatus Reverendissimus Pater Superior Noster, colendissimus omnimodae, dispositioni meae ac arbitrio benigne reliquerit pro huiusmodi functione diei ac loci. Adhibita ergo debita et matura reflexione circa tempus et contingendas, ex consilio Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis praefate Congregationis Polono-Marianae ac aliquorum Patrum Assistentium, determinavi ipsum Capitulum fore celebrandum in Conventu Skurcensi die vero 8 mensis Augusti. Quapropter iisdem praesentibus, hanc Nostram determinationem facimus omnibus, vigoreque praesentium mandamus omnibus Patribus Praesidentibus, aliisque conventuum et locorum huius Inclitae Congregationis [249] Superioribus ut post quam praesentes Nostras receperint litteras, statim eas legi faciant coram tota Communitate, sono campanae iuxta morem consuetum ad id congregata. Ad hoc Capitulum invitamus Admodum Reverendum Patrem Praepositum Generalem, Admodum Reverendos Patres Congregationis, Reverendos Patres

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==