Decreta Ordinationes

-135bene viso ejus singulos conventus, Monasteria et Moniales (si quae aderint) visitare, errantes corrigere, et punire, processus etiam formare; carceribusque mancipare, sententias ferre, caeteraque omnia ad morum reformationem ac regularis observantiae disciplinaeque instaurationem, conservationem spectantia iuxta Regulae ac Constitutionum municipalium. Ipsiusque Congregationis instituti mandare et disponere valeas: cunctaque quae pro maiori Dei obsequio, ac eorum Regulae ac instituti augmento, atque animarum Tibi concreditarum salute in hoc munere promovenda noveris, fideliter omnique conatu prosequaris, et ad optatum finem perducas, prout Nos summopere concupiscimus et idcirco serio injungimus et commendamus. Tibique praefato facultatem concedimus, et indulgemus ut quotiescunque Congressum, seu Definitorium aut Discretorium quacunque de causa congregari vel convocare contingat in eoque convenire et praesidere nomine Nostro valeas, cum voto consultivo electionis et decisivo nec non cum propositione subiectorum, si et quatenus praeside proponente electiones sint faciendae, non obstantibus quibuscunque in contrarium et praecipientes in virtute Sanctae Oboedientiae Fratribus et Monialibus (si quae sint) ut Te tanquam legitimum Superiorem recipiant, et recognoscant, Tibique in cunctis, quae eorum Animabus et Instituto non repugnant obedire teneantur. Peracta autem visitatione Tibi commissa et tempus immineat Capituli celebrandi praesentium vigore facultatem Tibi facimus ipsum convocandi, calebrandi in uno ex praefate Congregationis conventibus Tibi bene viso, ubique vocalibus omnibus die a Te praefigendo omnium Superiorum et Offcialium deveniendi cures electiones, praemissis tamen praemittendis, ac servatis de iure servandis. Volumus autem ut in omnibus et singulis Capitularibus Electionibus Praesidentiam nec non votum consultivus electivum et decisivum habeas, in virtute Sanctae Obedientiae Tibi praecipientes et conscientiam tuam super hoc onerantes, ut exclusis indignis de iure excludendis ad dicta Officia seu munera respective pro viribus totoque conatu digniores eligi cures. Insuper earundem praesentium tenere quaslibet electiones rite canoniceque peractas, Tibi potestatem et facultatem tribuimus eas confirmandas in Nomine Domini, cunctisque Superioribus stricte praecipimus, ut absoluto de more Capitulo fidem faciant, quidquid a Nobis praeordinatum est, adamussim se observasse subscribant eandemque cum suis subscritionibus, parvo Ordinis ipsiusmet Congregationis Sigillo munitam ad manus Nostras remittere debeant, in perpetuum exactae executionis testimonium maiorem Omnipotentis gloriam, Nostrae Seraphicae Religionis ac ipsiusmet Ordinis Immaculatae [248] Conceptionis B. V. Mariae Congregationisque Polono-Marianae Decus. Vale Nostri suis in orationibus et sacrificiis memor. Datum Romae ex Ara Caeli die 8 Aprilis 1741. L. S. Frater Cajetanus a Laurina Minister Generalis mpp. De mandato Reverendissimi in Christo Patris Fr Dominicus a Roma Secretarius Generalis Ordinis S. P. F.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==