Decreta Ordinationes

-173Marianae Congregationis Dilectissimis Patribus et Fratribus copiosam a Deo salutem ac Benedictionem. Increati Regiminis inscrutabili arcano, cujus opera magna exquisita in omnes voluntates Eius. Primum Franciscan i Orbis Caput Reverendissimus inquam Rafael a Lugagnano totius Ordinis Minorum S. P. Francisci Minister Generalis tenuitatem meam suae auctoritatis ac charitatis interpretem et bajulam constituit, committendo obsequium Visitatoris Generalis Inclitae Congregationis, deditque verba in ore meo pacem Vobis ac Salutem Patres ac Fratres Vestris titulis Honorandissimi in Spiritus virtute annuncians. Ingredior itaque merito Sanctae Oboedientiae compulsus hanc Civitatem Dei Nostri Marianam inquam Congregationem Mysticae Civitatis Mariae titulo insignitam, unicuique Vestrum Salutare Charitativumque Ave redditurus, gratia et religiosae perfectionis compendio plenos haud vos dubito, dum singulos ex Vobis re et Nomine Marianos Angelorum Dominae fideles Clientes Saluto. [42] Quia tamen et his in quibus gratia Dei vacua nunquam fuit invigilandum intersit, ut gratia Dei semper maneat. Proinde hisce Patentalibus Litteris meis desuper injunctum mihi officium Visitatoris Generalis Marianae Congregationis, intimare ac Visitationem Canonicam singulis conventibus publicare justum censeo, illud unicum pro finali termino muneris mei sancitum pervasos Vos Patres et Fratres Dilectissimi esse volens, quod nulius scilicet iustis desideriis resistere, unicuique desiderati solatii documentum praebere insudabo, pro principali tamen investigando num Dei Laudes juxta competentiam status die noctuque accurate persolvantur. Pax interna et charitas legumque observantia in eo rigore vigeat? Qui vos coram Deo non degeneros Filios Immaculate Conceptae Matris Dei-Hominis attestetur. Ne tamen in actu Canonicae Visitationis aliquid meae aut Vestrae consolationi adversum contingant enixe obtestor omnes et singulos Patres et Fratres ut memores propriae salutis quisque pro Visitatione Canonica suam conscientiam ordinet intra spheram sinceritatis et fraternae charitatis, excluso nempe partiali quocunque odio vel livore ea solum quae verus religiosae observantiae amor tanquam vitiosa deponenda dictaverit cum omni fiducia mihi deponant. Quia vere Reverendissimus Minister Generalis ex speciali erga Sacrum Ordinem Vestrum favore eidem instrumento licentiam quoque celebrandi Capitulum adjunxit, eique praesidere mihi commisit, quapropter inito consilio eorum quorum de jure Conventum Korabieviensem ad S. Michaelem pro eodem Capitulo die 19 Iunii celebrando determino ac declaro, ad quod legitime peragendum, primo Adm. Reverendum Patrem Praepositum Generalem, Admodum Reverendos Patres Provinciae, Reverendos Patres Assistentes, omnesque Reverendos Patres Praesidentes humanissime invito, quatenus tribus diebus ante diem designatum in loco Capituli de mane compareant, praeter hos autem nemini licebit nisi specialiter a Nobis invitato ad praefatum locum accedere sub poena apostasiae. Patribus vero Praesidentibus ad Capitulum abeuntibus Patres Vice Praesidentes (nisi alicubi

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==