Decreta Ordinationes

-172Sessio 2da, in qua fuit facta dispositio Tabellae. [...] [40] Sessio 3to pomeridialis In qua decisa est poenitentia per decretum Reverendis Patris Ignatii. Item promota est causa Admodum Venerandis Patris Caroli et decretum [est] assignatum. Item causa Patris Gregorii et poena assignata. Item est consensus Fr Damasus ab executione Ordinum, quoniam sine oboedientialibus susceperit Presbyteratum. 4to. Decisum est, ut Reverendi Patres Superiores Locales recordentur suae vocationis ad cultum provomendum Divinum, quod per Praesidentiam non sint exempti a choro. Sono aliis exemplo ut praeeant, quantum ad exemplum regis totus constituitur orbis, ne chorus ex eorum negligentiae detrimentum patiatur. Quare ad sequentem non pigeat esse hebdomadarium, nam plurimas sibi inutiles occupationibus praeesse chori, et nisi legitime suo officio impediti subsint chorum frequentabant. [41] 5to. Desidiosi, rebelles suis Lectoribus et Superioribus, macerentur in pane et aqua, et sciant a Lectoribus datam purificationem, ut quos a tempore illos ad audendum salutaribus poenitentiis compellere possint, tam in lectionibus quam extra illas, si illis otiosos invenerint (aut morantes protinus per septimanam extra clausuram), ne Studium Annuarum [...?] sed cum scitu Lectoris, reverendi Patres Praesidentes Studiosos ex conventu mittent. 6to. Reverendus Pater Praesidens Korabieviensis resignabit beneficium Jerusalense Warsaviae in officio, quod concreditum, per insufficientiam ob paucitatem Sacerdotum, qui debent otiosi frequentare. Itaque proventum ex illo exiguum habent. CAPITULUM GENERALE QUARTUM DECIMUM in CONVENTU EREMI CORABIEVIENSIS a. 1747 Litterae Innotescentiales [Prot.Cor.41] Fr Franciscus Kowalski Ordinis Minorum S. P. Nostri Francisci Reformatorum Provinciae Majoris Poloniae Pater, Congregationis vero Polono-Marianae Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissinae Virginis Mariae Commissarius Visitator Generalis et Servus. Admodum Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis Religiosis huius

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==