-28perficiendi Patemiati Admodum Reverendae per Présentes delegamus. Mandantes propterea omnibus religiosis praedicti Ordinis quatenus Admodum Reverendam Paternitatem vestram pro legitimo Praesidente recognoscant, eidemque pareant sub poenis in Constitutionibus eorum Ordinis et Nostris arbitrariis. Iniungimus autem Paternitati Admodum Reverendae seu verius novo electo Praeposito quatenus actum electionis suae et omnium, quae acta fuerint in huiusmodi celebrando Capitulo Generali, Nobis praesentari et exhiberi faciat, ut ea omnia approbare, seu quatenus nobis visum fuerit reformare valeamus, alias sub poenis nullitatis. In quorum fidem Datum Varsaviae Die 15 Mensis Decembris Anno Domini 1709. B. Archiepiscopus Nuntius Apostolicus; Locus Sigilli; J. C. de Vannis Auditor Generalis Albertus [=Adalbertus] Skwarczyński Cancellarius Itaque praedictus Admodum Reverendus P. Bonaventura Klein praemissa sui Commissoratus et vocatoriorum tabella ad Conventum Goźlinensem ipsa die assignata descendit et habita pridie conferentia cum Patribus et Fratribus cum subiecto idoneo eligendo mane celebrata Missa de Spiritu Sancto et servatis omnibus de more servari solitis ceremoniis accessit ad ipsam canonicam electionem et electum canonice Praepositum Generalem Admodum Reverendum Patrem Constantinum a S. Casimiro, simul cum Assistentibus, nempe Admodum Patrem Ioachimum a S. Anna et Reverendum Fulgentium a Iesu, denunciavit et confirmavit praestita eidem a Patribus et Fratribus oboedientia. Post completum vero actum electionis canonicae puncta quaedam Regulam et Statuta Nostra concernentia et canones poenales juxta aliarum religionum normam pro bono communitatis pads internae, disciplinae religiosae ac sanctae observantiae conservatione capitulariter ad observandum proposita et praescripta. Ordinationes Capitulares a. 1710 [Prot.Ord.182] lmo. Rebelles Praeposito vel Superiori Locali pertinaciter inoboedientes quidam verbum improperii seu convicii malitiose cum scandalo Fratrum et aliis proferentes, infamantes contumeliose, domi vel extra eos laedentes, poena carceris, ieiunii in aqua et pane, disciplinae, suspensione a Divinis, privatione vocis activae et passivae plus vel minus [Prot.Ord.209] lmo. Rebelles Praeposito vel Superiori Locali pertinaciter inoboedientes iisdem verbum improperii convicii malitiosae cum scandalo Fratrum et aliorum proferentes, infamantes contumeliose, domi vel extra eosdem laedentes, poena carceris, ieiunii in pane et aqua disciplina, suspensione a Divinis, privatione vocis activae et passivae plus vel
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==