Decreta Ordinationes

-147Congregationis mpp. Fr Andreas Deszpot P. Congregationis mpp. Fr Casimirus Wyszyński Ex Praepositus mpp. Fr Bernardus Ostrowski Praepositus Generalis mpp. Fr Fulgentius Wojewódzki, Commissarius et Visitator Generalis mpp. Electiones Praepositi et Assistentium [Prot.Ord.252] Sessio 413, electio novis Capitularis die 8ra Augusti [253] tam Adm. Reverendi Generalis quam et Admodum Patrum Assistentium In qua invocata assistentia Spiritus S. publicataque per Admodum Rev. Patrem Commissarium Generalem licentia Reverendissimi celebrandi Capitulum brevi sermone cohortati sunt Admodum Reverendi et Reverendi Patres Vocales ad conscientiose votandum. Deinde Admodum Reverendus Pater Praepositus publice resignavit officium Praepositi ad Mensam coram Admodum Reverendo Patre Commissario, Sigillo tam Majori quam Minori Congregationis reposito. Deinde vero Disquisitores de fidelitate secreti, tum omnes Vocales de fidelitate votandi praestiterunt juramentum, quibus peractis facta est electio in hac forma. In Nomine Domini Arnen. Haec est canonica electio Adm. Reverendi Patris Praepositi Generalis huius Nostrae Congregationis Polono-Marianae per Patres Vocales in Conventu Skurcensi, capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1741 die vero 8va Augusti canonice ac rite celebrata, in qua quidem electione Admodum Reverendus P. Bernardus Ostrowski habuit vota 5 Admodum Venerandus P. Alexius Gargalski habuit vota 2 Admodum Reverendus P. Wyszyński habuit votum 1 Admodum Reverundus P. Andreas Deszpot habuit votum 1 Et ego Fr Norbertus Kulesza unus ex Disquitoribus et Compromissariis vigore compromissi in me et Socios meos limitati nomine omnium qui in dictam electionem convenerunt et consenserunt praefatum Adm. Rev. Patrem Bernardum Ostrowski Praepositum Generalem Congregationis Polono-Marianae canonice electum nomino, et sic electum denuntio. In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Arnen. In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Admodum Venerandum Patrum Assistentium huius

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==