-158possint habere vocem activam et passivam in Capitulis. Responsum est affirmative quod possint habere activam et passivam vocem. 2do. Decisum est ut nullus audeat ad subselia saecularia recursum facere ordine non servato appellationis, qui est talis: quod aliquis gravatus a Patre Praesidente vel ab aliquo alio, recursus fieri debet ad Adm. Rev. Patrem Praepositum, ab Adm. Rev. Patre Praeposito ad Reverendissimum Patrem Generalem totius Ordinis Minorum S. P. Francisci. 3to. Decisum est ut conservetur charitas in Sacra Congregatione, ut nullus audeat exprobrare quod tu sis Czech, Polonus, Germanus, Gallus, Italus, vel alio graviori vocabuli: chłop, sed agnoscant se omnes unius Matris Sacrae Congregationis Marianae pares Filii. 4to. Deciditur ut Missa habeatur in conventibus formalibus quotidie pro benefactoribus, ubi Sacerdotes inveniuntur octo vel plures, vel saltim sex, quae Missa debet persolvi a Patre hebdomadario vel in eius absentia a sequenti; in particularibus vero saltim die Dominico. Et sic soluta est sessio. Sessio 2dil antemeridiana, Die 2 Novembris, anno ut supra. Invocata Assistentia Spiritus Sancti. lmo. Proposuit Adm. Rev. P. Commissarius, qui nam eligendi sint in Disquisitores et utrum cum voto, per lmo. Decisum est ut nullus audeat ad subselia saecularium recursum facere ordine non appelationis, qui est talis: si quis gravatus a Patre Praesidente vel aliquo alio, recursus fieri debet ad Admodum Reverendum P. Praepositum Generalem, ab illo ad Reverendissimum Patrem Generalem totius Ordinis Minorum S. P. Francisci. 2do. Decisum est ut conservetur charitas in Sacra Congregatione, ut nullus audeat exprobrare quod sis Czech, Niemiec, Polonus etc., et alio graviori vocabulo chłop, stupidus, głupi jak sadło, sed agnoscant se omnes unius Matris Sacrae Congregationis Marianae pares et Filii. 3tì0. Deciditur ut Missa Conven- tualis habeatur in conventibus formalibus quotidie pro benefactoribus ubi Sacerdotes inveniuntur octo vel plures, vel saltem sex; quae Missa debet persolvi a Patre hebdomadario vel in eius absentia a sequenti. In particularibus vero conventibus saltem die Dominico.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==