Decreta Ordinationes

-159Venerabile Assessorium destinati sunt hi: Adm. Venerandus Pater Carolus ab omnibus Sanctis et R. P. Cyprianus, et hic cum voto. 2do. Decidit Venerabile Assessorium, ut in conventibus particularibus Officium Divinum absolvatur in communi, seu choraliter, etiam si duo sint, non separatim quisque. Quantum attinet ad tempus, statutum, ut Matutinum saltim circa horam quartam de mane inchoetur, et persolvatur sive cum aliis horis canonicis, sive differendo 6tem, et 9nam ad horam mediam undecimam. Vesperae autem cum Completorio ut persolvantur circa horam 3tìam post meridiem, non vero ubi studium est. 3tì0. Renovatur decisio de recollectionibus octiduanis, a quolibet persolvendis, et statuitur ut omnes secundum Superioris Localis dispositionem persolvant, non ipsi sibi propria voluntate tempus eligant. Tempore autem Adventus Domini, vel Quadragesimae aptissimum tempus judicatur. 4'". De Clericis ordinatur, ut non promoveantur ad Ordines nisi digni, et hoc cum licentia Admodum Reverendi Patris Generalis; qui vero sine praefata licentia ausus fuerit alium altiorem Ordinem suscipere vg. missus pro minoribus ex licentia sui Superioris et susceperit Subdiaconatum vel Diaconatum suspendatur ab illo Ordine et executione ejus ad tempus bene visum ab eodem Superiore. [259] 4to. Deciditur a Venerabile Assessorio, ut in conventibus particularibus Officium Divinum absolvatur in communi, seu choraliter, etiamsi duo sint, et non separatim quisque. Quantum attinet ad tempus statutum, ut Matutinum saltem circa horam quartam de mane inchoetur, et persolvatur, sive cum aliis horis canonicis, sive differendo sextam, et nonam ad horam mediam undecimam. Vesperae autem cum Completorio ut persolvantur circa horam tertiam post meridiem, non vero ubi Studium est. 5t0. Renovatur decisio de recollectionibus octiduanis, a quolibet absolvendis, et statuitur secundum Superioris Localis dispositionem ut omnes absolvant, non ipsi sibi propria auctoritate tempus eligant. Tempore autem Adventus Domini, vel Quadragesima aptissimum tempus judicatur. 6to. De Clericis ordinatur ut non promoveantur ad ordines nisi digni, et hoc cum licentia A. R. Patris Praepositi Generalis; qui vero sine praefata licentia ausus fuerit alium altiorem Ordinem suscipere vg. missus pro minoribus de licentia sui Superioris Generalis et susceperit Subdiaconatum, vel Diaconatum, suspendatur ab illo Ordine, executioneque ejus ad tempus bene visum ab eodemque Superiore.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==