Decreta Ordinationes

5to. Etiam renovatur Statutum ut Clerici et Laici omnes bis in septimana confiteantur expositis, et approbatis habentibusque licentiam a reservatis, qui ordinarii in quolibet conventu pro excipiendis confessionibus Fratrum sunt videlicet PP. Vicepraesidentes, et Concionatores ac PP. Lectores; in absentia autem horum, a Superiore Loci designabitur Confessarius, sine cuius licentia nulli alteri liceat confiteri, nisi obtenta a Superiore Loci licentia. Et si quis deprehensus fuerit saltim tres hebdomadas etiam ex Sacerdotibus de quibus vel maxime hoc sancitum currit, talis puniatur a Superiore Loci, et ad recollectiones octiduanas sit adstrictus. 6to. Decisum, ut in absentia Clericorum et Laicorum, etiam Sacerdotes iuniores non pige[a]nt officia humilia, et obsequiosa exercere, uti ambitus purgare, mensae inservire, ad mensam legere, et munera versicu- lariorum, et acolithi obire, pro horis, et Missa pulsare, sacristiani munera exercere, et ad omnem nutum Superioris parere, et hoc sub poena disciplinae vel graviori a Superiore assignanda. 7ni°. Decidit Venerabile Assessorium ut correctiones fiant paternae ex motivo charitatis, non nimis rigorosae, crudeles, et indecentes statum religiosum, ut castigationes virgis, quae poenae per gravissimis ex judicio Adm. Reverendi Patris Praepositi cum suo Assessorio adhibendae. Et si oporteret ad carcerem mitti, etiam fiat ex iudicio 7mo. Renovatus modo Statutum ut omnes Clerici, et Laici bis in septimana confiteantur expositis, et approbatis habentibusque licentiam a reservatis, qui ordinarie in quolibet conventu sunt: Vicepraesidens, et Concionator ac Patres Lectores in absentia autem eorum a Superiore Loci designabitur Confessarius, sine cuius licentia nulli alteri [59] liceat confiteri, nisi obtenta a Superiore licentia. Et si quis deprehensus fuerit non confiteri saltem per 3 hebdomadas modo ex Sacerdotibus, de quibus maxime hoc sancitum currit, talis puniatur a Superiore Loci, et ad recollectiones octiduanas mittatur. 8VO. Decisum est ut in absentia Clericorum, et Laicorum etiam Sacerdotes juniores non pigeant officia humilia, et obsequiosa exercere, uti ambitus purgare, mensae inservire, ad mensam legere, et munera Versicu- lariorum, et acolythi exercere, pro horis, et missis pulsare, sacristiani munus exercere, et ad omnem nutum Superioris parere, et hoc sub paena disciplinae, vel graviori a Superiore assignanda. 9no. Decidit Venerabile Assessorium ut correctiones fiant Paternae ex motivo charitatis, non nimis rigorosae, crudeles, et indecentes Statum religiosum, ut castigationes virgis; quae poena, pro gravissimis delictis ex judicio A. R. P. Praepositi cum suo Assessorio adhibenda est. Et si oporteret ad carcerem mitti, etiam fiat

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==