-81posterum praefatus Ordo Minorum, ipsiusque Generales Ministri acquirent. L. Card. Piceus Praefectus Loco + Sigilli Raphael Cosmus de Hieronimus Secretarius Romae Typis Neo Camerae Apostolicae 1726 [Prot.Ord.222] Assignatio Altarium Officii Illustrissimi Domini Locci Ordinarii in omnibus Ecclesiis Nostris Michael Wężyk Ecclesiae Metropolianae Gnesnenis Canonicus Archidiaconus, Vicarius in Spiritualibus, et Officialis Varsaviensis atque per Ducatum Maso viae Generalis. Universis et singulis quorum interest, aut quomodolibet interesse poterit significamus, quia Nos visis et lectis intra contentis Litteris Apostolicis seu decreto confirmationis [223] super altaribus nedum privilegiatis Ecclesiarum Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Mariae Virginis Congregationis Polonae pro celebrandis quattuor Sacris Missae Sacrificiis, et specifice (ut supplicatur) pro Ecclesia Gorensi coram altari tit. S. Raphaelis die Jovis8. Pro Ecclesia Korabieviensi coram altari maiori tit. S. Michaelis Archangeli die Veneris. Atque pro Ecclesia Goźlinensi coram altari tit. Dolorosae Matris die Veneris. Tum quoque pro Skurcensi die Veneris coram altari S. Crucis distinctim celebrantur Gratiose concessis easdemque die Veneris iuxta obloquentiam vim et robur admissimus, publicandique aliquo die Dominico vel Festo coram populo ad Divina audienda congregato, facultatem dedimus etc. prout admittimus, damus et concedimus per praesentes. In quorum fidem Datum in Cancellaria nostra etc. die 28 Septembris Anno Domini 1728. Nicolaus Zachniewicz Cancellarius Iudex Surrogatus Varsaviensis. CAPITULUM GENERALE NONUM in CONVENTU EREMI CORABIEVIENSIS a. 1731 [Prot.Ord.223] Caput septimum. Protocolli Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. M. Congregationis Polonae Defunctis et Parochis in cura animarum Suffragantis in quo scribuntur Acta Capituli in Conventu Eremi Corabieviensis sub die 14ta Iunii Anno Domini 1731 celebrati praesente et sub Praesidentia Admodum Reverendi Patris Rochi Chelchowski Difinitoris Provinciae et Lectoris Sacrae Theologiae actualis Commissarii et Visitatori Generalis. In primis ordinatae sunt litterae Romam ab Admodum Reverendo Patre Dies Jovis - niedziela, Sunday; dies Veneris - piątek, Friday.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==