Decreta Ordinationes

-80DECRETUM Quo Sanctissimus Dominus Noster Dominus Benedictus Divina Providentia Papa Xmto nedum altaria perpetua privilegiata per Romanos Pontifices Antecessores suos aliquibus Ecclesiis trium Ordinum Beati Francisci concessa Apostolica Auctoritate confirmat verum et aliis Ecclesiis omnibus Ordinum praefatorum Ministro Generali totius Ordinis Minorum subiectis, tam praesentibus quam futuris sub certis, modo, et forma alia de novo et in perpetuum elargiatur. Feria 6la die 14k’ Decembris 1725. Sanctissimus Dominus Noster ad humillimas preces Ministri Generalis totius Ordinis Fratrum Minorum confirmavit omnia altaria privilegiata perpetua, quae reperiuntur concessa in nonnullis Ecclesiis trium Ordinum eidem Ministro Generati subiectorum. Quia vero in aliquibus aliis Ecclesiis eorundem Ordinum altare privilegiatum pro una vel pluribus feriis, cum aliquo determinato missarum numero ad septennium, seu ad aliud longus tempus, nondum forsan elapsum, reperitur concessum, Sanctitas Sua, praevia illorum revocatione, eadem altaria privilegiata denuo concessit in perpetum pro feriis, et ad numero missarum ut infra. In Ecclesiis itaque trium Ordinum praefatorum, in quibus usque adhuc nullum altare privilegio decoratum existât, Sanctitas Sua concessit unicum tantum altare privilegiatum perpetuum iuxta modum videlicet: In Ecclesiis Fratrum, in quibus quator Missae quotidie celebrantur, concessit altare privilegiatum pro animabus quorumcunque Christi Fidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, pro una feria cuiuslibet hebdomadae. In quibus decem Missae pro duabus feriis. In quibus quindecim pro tribus. In quibus viginti pro quattuor. In quibus viginti quinque pro quinque feriis. In quibus triginta quinque concesit altare privilegiatum quotidianum. In Ecclesiis vero sitis in partibus Infidelium, vel Hereticorum concessit altare privilegiatum similiter perpetuum pro una feriarum hebdomada absque expressione numeri missarum. Et in aliis Ecclesiis in Regno Poloniae utriusque existentibus pariter concessit altare privilegiatum similiter in perpetuum pro una feria, cum numero trium missarum, pro duabus feriis cum numero sex missarum quotidianarum. In Ecclesiis autem Monialium pariter concessit altare privilegiatum perpetuum pro una feria cuiuslibet hebdomadae absque expressione numeri missarum, sed pro Monialibus tantum, earum consanguineis, affinibus, et benefactoribus. Cum hac tamen declaratione, quod in singulis supra relatis Fratrorum Ecclesiis quibus modo altare privilegiatum conceditur. Indultum sit restrictum ad sacerdotes dumtaxat Ordinimi supra expressorum in ibi celebrantes, et quod altaria, et feriae pro quibus conceditur privilegium semel tantum ab Ordinariis locorum designari debeant. Tandem Sanctitas Sua voluit quod huiusmodi concessionibus fruantur, non solum Ecclesiae quas in praesentiam habent, verum etiam aliae omnes, quas in

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==