-83promovenda hac Congregatione non per commoditates carnis, sed per devotionem et humilitatem Spiritus. Locum Capituli Nostri futuri, ex consilio Admodum Reverendi Patris Praepositi et Admodum Reverendi Patris Assistentis ac Rev. Patris Praesidentis assignamus in Eremo Corabieviensi pro die 14 Iunii. Vocamus autem pro eo Admodum Reverendum Praepositum et omnes RR. Patres Praesidentes ac alios Vocales quibus de ime. Ut autem harum litterarum ignorantia nullus excusari possit, tenentur omnes RR. Patres Praesidentes Locales quamprimum eas receperint omnibus Patribus ac Fratribus capitulariter congregatis publicari facere, et Fratribus Laicis polonice explicare omnia hic contenta et postea in librum patentum inserire. Et ubi liber patentum adhuc non est ex nunc comparetur in quolibet conventu sub poenis nobis in futuro Capitulo arbitriis, de quo libro severam faciemus inquisitionem. Deinde de conventu ad conventum iuxta ordinem foris notatum transmittere. Valete in Domino Desideratissimi Patres et Fratres Deumque misericorditer pro me orate. Datum in Conventu Nostro Skurcensi die 24 Maii anno 1731. Fr Rochus Chelchowski Commissarius Visitator Generalis mpp. [Prot.Ord.226] Sessio Electionis Novi Praepositi In qua invocato Spiritu Sancto publicato Instrumento Reverendissimi, electus est Admodum Rev. Pater Praepositus cum suis Assistentibus, previa brevi exhortatione ad iuramentum Vocalium et Disquisitorum, quibus peractis facta est electio in hac forma. In Nomine Domini Arnen. Haec est canonica electio Admodum Reverendi Patris Praepositi Congregationis Immaculatae Conceptionis B. M. Virginis per Patres Vocales in Eremo Corabieviensi capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1731 die 14ta Iunii rite et regulariter facta. R. P. Michael a Conceptione habuit votum unum Adm. R. P. Matthaeus P. Primus Congregationis habuit votum unum Reverendus P. Bernardus habuit vota octo. Et ego P. Carolus a SS. Angelis, unus ex Disquisitoribus et compromissariis vigore compromissi in me et Socios limitati nomine omnium qui in dictam electionem convenerunt et consenserunt praefatum Admodum Reverendum Patrem Bernardum in Praepositum Congregationis canonice electum nomino et sic electum denuntio In Nomine Patris at Filii et Spiritus Sancti Arnen. Fr Carolus a SS. Angelis Disquisitor Fr Alexius a S. Iosepho Disquisitor Secundus Fr Rochus Chelchowski Commisisarius Visitator Generalis et Praeses Capituli.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==