-113Praepositus sub onere conscientiae obligatin' presentì decisione, ut Patribus Senioribus maxime aliquam infirmitatem patientibus non plus concedit quam trecentos florenos polonicales, nisi alicujus extraordinaria et expen- siva infirmitas, aliud exigerit. Patribus vero iunioribus non plus quam quinquaginta florenos polonicales. Et hac decisione cassantur, et irritantur omnes licentiae quocunque modo obtentae in antecessum, et procuratae, et has pecunias sibi concessas nemo audeat per mensem apud se retinere sub poena per itidem mensem carceris, sed apud Patrem depositarium in arcula speciatim ad id preparata, quam Pater Superior Localis tenebitur sine mora providere in longum extensam tali modo, ut in illa sint inclusae minores arculae vulgo szufladki tot, quot possint manere in illo conventu Patres et Fratres. In medio autem huius arcae sit una major arcula seu szufladka pro eleemosynis conventus. Quisque autem ex Patribus, et Fratribus providebit sibi clausuram seu zameczek pro sua arcula, a qua elavem apud se habeat, et statim inscribatur ipsius nomen foris, et in praesentia Patris depositarii, et Patris Superioris, numeratum certum apponat in arculam annotationem suae pecuniae, et quando contingit ex illa summa aliquid accipere manifestet necessitatem suo Superiori, et notet statim in sua scheda quidquid acceperit. Conventus autem arculae seu szuflady, depositarius elavem habeat, fores autem ad hanc arculam ab extra tantae longitudinis, et latitudinis, ut est scientiae obligatus presentì decisione, ut Patribus Senioribus maxime aliqua infirmitatem patientibus non plus concedat quam 300 florenos polonicos. Patribus vero junioribus non plus quam 50 florenos. Et haec decisione cassantur, et irritantur omnes licentiae quocunquemodo obtentae, et procuratae, et has pecunias nullus apud se per mensem retineat sub poena per illis mensem carceris, sed apud Patrem depositarium in circula speciatim ad id parata, quam Pater Superior Localis tenebitur sine mora providere in longam extensam tali modo: Ut in illa sint inclusae minores arculae tot quot possint manere in illo conventu Patres et Fratres, in medio autem huius arcae sit una major arcula pro eleemosyna conventus. Quivis autem ex Patribus, aut Fratribus providebit sibi clausuram pro sua arcula, a qua elavem apud se habeat, et statim inscribatur ipsius nomen foris, et in praesentia Patris depositarii, et Patris Superioris numeratum certum ponat in arculam annotationem suae pecuniae, et quando contingit ex illa summa aliquid accipere manifestet necessitatem suo Superiori, et notet statim in sua charta quidquid acceperit. Conventus autem arculae elavem depositarius habeat, fores autem ad hanc arculam ab extra tantae longitudinis et latitudinis ut est arca praeparata. Claudantur clausura, a quo Pater Superior Localis elavem habebit, et hoc totum loco securo affixum parieti conservetur securo. Si quis autem post praesentem decisionem vel non manifestaverit suum peculium coram Superiori
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==