-114arca praeparata claudantur clausura seu zameczkiem, a quo Pater Superior Localis elavem habebit, et hoc totum loco securo affixum parieti conservetur secure; Si quis autem post praesentem decisionem vel non manifestaverit suum peculium coram Superiore Generali, vel etiam manifestaverit solum illam summam, quae praesenti decisione conceditur, residuum apud se recendo (quod avertat Deus) talem Venerabile Assessorium decernit judicialiter, et decidit in foro conscientiae tanquam furem, et indignum absolutione. Ideo praesenti decisione statuitur ut non absolvatur talis, et si hoc suum delictum confiteatur fraude etiam alteri cuiusvis Confessano, maxime extra Ordinem nostrum (quod nunquam licet sine licentia expressa Superioris) sciat esse suam invalidam absolutionem, et semper manere in conscientia oneratum peccato mortali furti. Pro securitate vero cujuscunque si aliqua fraus, et dolus tam ex parte Superioris, quam ex parte depositarii probata fuerit, incarceretur pro tempore, et multiplicentur ipsi poenae juxta qualitatem delicti. Qui autem residuitatem suam supra specificatam summam trecentorum florenorum respective quoad seniores, quo ad iuniores quinquaginta florenos, Adm. R. P. Praeposito manifestaverit, conceditur ei libertas presenti decisione, ut in scripto reddat ad manus Admodum R. P. Praeposito intentionem suam, pro quonam opere pio, sive sui conventus, ubi manet, sive alterius eiusdem Ordinis hanc quotam disposuerit, et hanc statim summam ad manus Superioris Generali, vel etiam manifestaverit solum illam summam, quae praesenti decisione conceditur, residuum apud se retinendo (quod Deus avertat) talem Venerabile Assessorium judicialiter decernit, et decidit in foro conscientiae tanquam furem, et indignum absolutione. Ideo praesenti deeeisione statuitur ut non absolvatur talis, et si hoc suum delictum confiteatur fraude modo alteri cuiusvis Confessano maxime extra Ordinem nostrum (quod nunquam licet sine expressa licentia Superioris) sciat suam invalidam esse absolutionem, et semper manere in conscientia oneratum paccato furti. Pro securitate vero cujuscunque si aliqua fraus vel dolus tam ex parte Superioris quam ex parte Depositarii probata fuerit, incarceretur pro tempore, et multiplicentur ipsi poenae juxta quantitatem delicti. Qui autem residuitatem suam supra specificatam summam 300 florenos polonicos respective quoad seniores, quoad juniores vero supra 50 florenos Admodum R. Patri Praepositi manifestaverit, conceditur ipsi libertas praesenti decisione, ut in scripto reddat ad manus Admodum R. Patri Praeposito intentionem suam pro quonam opere pio sive sui conventus, ubi manet, seu alterius eiusdem ordinis hanc quotam disposuerit. Et hanc statim summam ad manus Superioris Generalis sine ulla tergiversatione reddat. Qui Admodum R. Pater Praepositus obligat se sub onere conscientiae instantanée eius intentionem adimplere, ita ut ipsemet talis religiosus sit certus de exeeutione
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==