-1419™. Decisum est, quod Patres et Fratres neoprofessi possunt adesse simul cum novitiis pro fructibus, quando tamen aliquis ex Professis praecipue antiquioribus culpandus erit vel puniendus pro defectu oculto novitiis, pro tunc novitii expediantur ad aliquam orationem ad oratorium, ibique maneant donec vocentur. Si autem per defectu notorio, vel publico novitiis aliquis puniendus fuerit, potest, imo debet praesentibus illis puniri et culpari. Et sic soluta est Sessio lma. Sessio 2da post prandium decisa eadem die et anno ut supra lmo. Quaesitum utrum Patres Praesidentes omnibus defectibus punire possint omnes, responsum est quod non omnes nec pro omnibus defectibus: lmo Non omnes Patres Congregationis ac Patres Assistentes et Secretarium, quibus admonitione facta, paena referatur ad Admodum Reverendum Patrem Praepositum; 2do Non pro omnibus defectibus, quia pro gravissimis enormibus et omnibus scandalosis debent recurrere ad Admodum Reverendum Patrem Praepositum, eiusque Assessorium, illis qui defectum commiserint, interim in domo disciplinae habitis, donec sententia feratur a Superiore Generali. 2do. Decisum etiam qui caeremonias ecclesiasticas, et rubricas missalis ignorant, etiam si sint Superiores actuales vel in alio officio positi non se intrudant ad sollemnizandum, sed alicui committant digniori, et peritiori 9™. Decisum est, quod Patres, et Fratres neoprofessi possunt simul adesse in fructibus cum novitiis quando tamen aliquis ex Professis praecipue antiquioribus culpandus erit, vel puniendus pro defectu oculto novitiis, pro time novitii expediantur ad aliquod oratorium, ibique maneant donec vocentur. Si autem pro defectu notorio, vel publico novitiis puniendus fuerit, potest, imo debet praesentibus novitiis puniri et culpari. 10mo. Decisum est, quod R. P. Praesidentes non possint omnes, et pro omnibus defectibus punire. 1° non possunt punire et culpare A. R. Patres Congregationis, nec A. V. Patres Assistentes, nec Secretarium, quibus admonitione facta paena referatur ad Admodum Reverendum Praepositum Generalem. 2° Non potest pro omnibus defectibus punire scilicet pro enormibus et gravissimis, et omnibus scandalosis debet recurrere ad Adm. Reverendum Patrem Praepositum, eiusque Assessorium, illis qui defectum commiserunt, interim in domo disciplinae habitis, donec sententia referatur a Superiore Generali. llmo. Deciditur modo qui caeremonias ecclesiasticas, et Rubricellas Missalis ignorant, etiamsi sint Superiores actuales, vel in alio officio positi non se intrudant ad sollemnizandum, sed alicui committant digniori, et
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==