Decreta Ordinationes

-62tìbi in omnibus et singulis Capitularibus eiusmodi electoribus Praesidentiam, votumque consultivum et electivum, atque in iis quae per colluctationem fiunt, etiam decisivum easdemque iam peractas, ut Nostro Nomine confirmes. Opportunam Tibi conferimus Auctoritatem. Porro conscientiam tuam aliorumque vocalium oneramus ut exclusio de iure excludendis, servatisque de iure omnibus servandis, ex praemissis praemittendis, digniores tantu ad praelaturas et alia respective officia concordi studio, totisque viribus promoveatis, Capitularemque Tabulam cum attestatione [208] subscriptionibus Vestris et Congregationis Sigilla munita quod omnia rite recteque peracta fuerint, ad munus demum Nostras transmittetis. Praecipimus autem in virtute Sancte Oboedientiae, nec non privationis vocis activae et passivae, perpetuaeque inhabilitatis ipso facto incurrendis poenis omnibus et singulis praememoratae Congregationis Religiosis, ut Te tanquam legitimum Superiorem vice Nostri recipiant et revereantur. Tibique in omnibus quae non sunt contraria animae suae suisque Statutis omino pareant, et oboediant. Datum Romae ex Aracaeli 13 Januarii 1725 Anno Domini. Locum Sigilli Fr Laurentius a S. Lamentio Minister Generalis [Prot.Ord.208] Frater Iacobus Wolscius Ordinis Minorum Sancti Patris Francisci Reformatorum S. T. Lector, et Praedicator, Provinciae Maioris Poloniae Exminister ac Difinitor Subrogatus, Almae, et Inclitae Congregationis Immaculate Conceptae, cum plenitudine potestatis Commissarius, Visitator Generalis, et Servus. Ego vox Clamantis in deserto, nam de Eremo Mariana, et clamor meus ad vos Candidissimae ac Inclitae Congregationis Immaculatae Conceptionis Virginis Beatissimae Admodum Reverendi, Reverendi Multum Venerandi Patres, ac Fratres, totius Serephici Ordinis Nostri S. Patris Francisci Confratres Dilectissimi. Clamantem me ad vos fecit Reverendissimus Noster totius eiusdem Seraphici Ordinis Minister Generalis, P. Laurentius a S. Laurentio Superior Colendissimus, qui me suum ad Vos Commissarium Visitatorem Generalem instituit ac designavit. Una igitur voce sicut Nostri Vobis Superioratus ac Officii, characterem intimamus, sic et ad mox Capitulum post absolutam Deo favente huius Almae Congregationis visitationem, eos benigne, tantummodo invitamus, quibus de iure, et praxi antiqua hisce religiosis comitiis adesse convenit, et expedit, quod quidem Capitulum celebrare decrevimus ac intendimus in Conventu Eremitano Corabieviensi die 16 Iulii consecrata; Beatissimae Virgini Mariae de Monte Carmelo, ad quod duobus saltim diebus PP. Vocales [i.e. habentes vocem in Capitulo] convenire secundum morem antiquum debebunt. Si quidem autem Conventus Skurcensis, qui et remotissimus modica constat communitate, cum non nisi duos numeret Patres vocandos. Idcirco tam longinquam ad hunc conventum vitare volentes excursionem cum iisdem praefatis Patribus, quoniam et ipsis adesse huic futuro Nostro Capitulo de iure interest, canonicam in loco capitulari intendimus habere visitationem.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==