-63Et quoniam omne quod est optimum desursum est, descendens a Patre luminum, qui non nisi exoratus benignas et intendentes aures in vocem deprecationis Nostrae accommodat, ut optamus et numeris [=munus?] omnibus absolutum, actiones capitulares nostrae exitum consequantur, admonemus omnes, et singulos huius Congregationis Inclitae devotissimos, quia Marianos Alumnos ut intentius solitae orationi incumbant, et perseverantes insistant, in quem finem in omnibus huius Congregationis collegiis, hymnus: Veni Creator cum solitis orationibus, statim a publicatione harum, tam post Matutinum quam post Vesperas, devote ab omnibus dicatur. Ipso autem die celebrationis Capituli, summo mane, decantabitur Missa de Spiritu S., sub qua Fratres omnes Sacra reficiantur Synaxi, Sacerdotesque Missae Sacrificium pro felici huius actus successu habebunt, quae omnia iuxta antiquam devotionis praxim, fieri volumus et ordinamus. Demendamus insuper Superioribus Localibus, ut totius suae administrationis Regestra accurate, et fideliter connotata, et a Patribus Discretis subscripta, ima cum debititis activis et passivis expensis, ac restante eleemosyna, residuoque non legendarum Missaram numero, secum ad Capitulum deferant, iuxta Constitutinem felicissimae recordationis Urbani VIH et Innocentii XII. De caetero Vestris Amantissimi Patres, et Fratres, quos in osculo pacis praecordialiter salutamus, et amplactimur ferventissimis orationibus S. Matris Ecclesiae necessitates simul, et praesentia Incliti Regni Nostri Poloniae pericula, Nostramque indignitatem personae impense recommendamus Paternitatum Reverentiarum et Charitatum Vestrarum. Datum in hoc Eremitano Mariano Conventu Corabieviensis die 3 Iulii 1725. Servus in Christo Obsequentissimus Fr Iacobus Wolscius Commissarius Visitator Generalis mpp. [Prot.Ord.213] In Nomine Domini Arnen ACTA CAPITULARIA Congregationis Polonae Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae tempore Capituli, in Eremo Carabieviensi Celebrati sub Praesidentia Admodum Reverendi Patris Iacobi Wolski Commissarii, Visitatoris Generalis Anno Domini 1725. Manifestata in primis, ac publicata, Admodum Reverendus Pater Jacobus Wolski Commissarius Visitator Generalis sua Auctoritaria (in hac Congregatione Mariana Conceptionis Immaculatae B. V. Mariae) Iurisdictione, peractaque felicissimo cursu conventuum legitima et canonica (praemissis Litteris Patentibus suis) visitatione pro determinato ac declarato a semetipso Capituli Celebrandi termino die videlicet 16 Iulii in Festo Beatissimae Virginis de Monte Cannello, currentis anni 1725 in Conventu Eremitano Corabieviensi ad Divinissimum Michaelem Archangelum tempestive, et opportune in eodem comparait conventu Caeterique omnes Vocales videlicet Admodum Reverendus Pater Andreas a S.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==