Decreta Ordinationes

-38proprietatem omnes istius Almae Congregationis Praesbyteri etiam pro subsidio spirituali missi, non ad propriam intentionem, sed ad Superiorum suorum Localium dispositionem Missas suas domi forisque in futurum applicare tenebuntur, excepta die Dominico et feria 5to cuisque septimanae, quibus duabus diebus quilibet ad propriam celebrare poterit intentionem. Inter alia autem caveant ne more saecularium praesentium tantum curam in cultu ventris exerceant, sed professae memores paupertatis modicis sint contenti. Excessivi autem saeculum sua crapula scandalizantes et religiosum statum hoc enormi vitio maculantes, in domo disciplinae toties, quoties delinquerint recludantur, pane et aqua ad necessariam sobrietatem disponendi. 3l“’. Cum oboedientia magis Deo placeat quam victima, eaque sit virtus, quae amica est saluti in qua religiosus fundatur status et regularis manutenetur [187] observantia, ideo cum ingenua promptitudine omnes suis Superioribus obediant tanquam veris pro Christis suis, illiusque apostolici memores moniti, quod omnis potestas sit a Deo, et quod illi potestati Dei ordinationi resistunt, quare si quis ter monitus in damnabili sua perseveraret protervia, secudum qualitatem excessus donec resipiscat in domo disciplinae includatur. Rixantes vero et verba maledictoria proferentes exorta lingua pavimentum refectorii lingant et frenum ori impositum tempore publicae refectionis teneant. Se autem percutientes invicem, et quod Deus avertat, vulnerantes publicae iuridice puniantur in formali coercendi carcere, et tam ante quam post incarcerationem genuflexi instrumenta percussionis in manu teneant. Similiter et illi qui in fama confratrem suum injuriose laedunt et quodam modo occidunt, falsum propalando crimen, paena talionis indispensabiliter mulctetur. Et cum facilius sit praecepta dare quam mores, Admodum Reverendus Pater Praepositus Generalis in conscientia obligatur, ut per debitam dictorum punctorum executionem salubrisque praeceptis difformes mores ad religiosam compellat conformitatem, et ita statuit et decretavit Capitulum hac die 7 Novembris 1712. P. Michael a Conceptione Praesidens Gorensis P. Casimirus a S. Matthaeo Assistens P. Paulus a Purificatione Presidens Goźlinensis P. Bartholomeus a Praesentatione B.V. M. Confessarius P. Ambrosius a S. Luca P. Iacobus a S. Anna P. Gabriel a Praesentatione B. V. Mariae P. Andreas a S. Matthaeo, Assistens et Praesidens P. Ioachimus a S. Anna Praepositus Generalis Fr Bonaventura Commissarius Visitator Generalis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==