Decreta Ordinationes

-37Ordinationes Capitulares a. 1712 [Prot.Ord.186] In Nomine Domini Amen. Licet iam in praeterito Capitulo nonnulla regularem observantiam et Religiosam honestatem concernentia puncta salubriter conscripta necnon a Sacra Nuntiatura benigne approbata ad manu tenendam primaevam istius Almi Instituti sub glorioso Immaculatae Virginis Nomine et Patrocinio militantis puritatem sufficerent quia tamen ea quae salubriter ordinata fecerant suae non sunt demandata, executioni et quod maius est quia essentialia etiam vota propter nonnullos abusus ex parte laesa et violata fuisse in canonica patuit visitatione, ideo ut tam in praeterito Capitulo sancita, quam et pro nunc necessario super addita puncta fidelius et sub poenis irremissibiliter infligendis observentur modernum statuit et decernit Capitulum. lmo. Cum ea quam religiosae personae vovent castimoniam securius et felicius illibata nequeat custodiri, quam in claustrali commoratione, ideo perpetuae capellaniae tolluntur, nec poterunt in futurum Superiores Locales sub poena suspensionis ab officio quemquam pro subsidio spirituali extra religiosum expedire domicilium, nisi per modum missionum. Taliter autem extra domicilium in subsidium spirituale missus ultra duas vel tres ad summum septimanas sine expressa Superioris sui licentia Localis, sub paena disciplinae, extra non praesumant morari. Et quia tales missionarii pro sua commoditate communitatum libros secum portare consueverunt, ideo eosdem quos de licentia Superiorum Localium secum acceperint, iisdem Superioribus in reditu suo praesentare tenebuntur. Primarius tamen Divinorum habeatur respectus hinc ante omnia curabunt Superiores Locales ne propter nimias missiones chorus negligatur. A solitis nonnullis festivitatibus, conviviis cum illicita ad officinas religiosas scilicet ad refectorium aut cellas mulierum introductione in posterum omnino abstinebunt, insignioribus tamen benefactricibus in aliquo separato locutorio debitus poterit exhiberi respectus. 2do. Ut omnes et singuli unius moris sint in Domo, et tam in victu quam etiam in conformi conveniant amictu, Superiores Locales de his omnibus necessariis confratribus suis secundum eorum statum, et professimi paupertatem providere tenebuntur, et ut modum taliter providendi habeant. Nemo quidquam etiam vel minimum conformiter ad Regulam sibi appropriet, sed omnia, sive pro laboritio [labore, p. 210] spirituali sive sponte a benefactoribus oblata fideliter pro suis resignent et reddant Superioribus. Si quis autem propria auctoritate uti proprietarius pro sensuali suae comparaverit commoditate, totum istud a visitatatore recipiatur et communitati applicetur. Hinc ad tollendum hanc deformem, et nocivam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==