-733tìo. Fratri Francisco qui manet in Eremo coquinario pro perpetuo servitio culinae ibidem declarato. Admodum Reverendus P. Andreas Praesidens Goźlinensis ex quo per sexennium nihil ipsi dedit, det ipsi habitum et tunicellam et palium, Reverendus autem P. Praesidens Eremi curet puerum aliquem adjutorem culinae et haec omnia executioni mandet Admodum Reverendus P. Praepositus. Sessio 2da die 16 Junii habita de mane. lmo. Qaerebatur de Admodum Reverendo Patre Matthaeo a S. Casimiro, utrum gaudeat voce activa et passiva? Quoniam dubium aliquale sit. Declaratur per Patres Congregatos Vocales gaudere voce activa et passiva. 2do. Hic annotentur Statuta Capitularia quae postridie factis scrutinii cum Admodum Reverendis Patris Vocalibus praevio pulsu campanae, et invocato auxilio S. Spiritus Admodum Reverendus P. Commissarius secundum litteras ad se a Reverendissimo Ministro Generali missas cum plenaria in omnibus potestate, quae ipsemet adque erigendam collapsam observantiam regularem corrificiendo per seipsum in Sessione capitulari publicavit, atque si placerent Venerabili Capitulo expostulavit quod Venerabili Capitulo annuente in deceptionem horum statutorum, demandavit Admodum Reverendus P. Commissarius pro meliori fide et firmamento ab omnibus tutas, ut quolibet anno a singulis Patribus, et Fratribus executioni mandentur sub poena inoboedientibus debita a Superioribus infligenda ordinarius. 4to. Mensa sit religiosa semper in qualibet residentia cum lectione lma Sacrae Scripturae saltem ad prandium. [49] 5to. Clausura in singulis residentiis debita sit domus hospitales errecta. faeminae in residentias non intromittantur. Coquinarii officium non exerceant faeminae, nec prope residentiam conserventur, et vel maxime, suspectae amoveantur. 6to. Ut proprietas mors animae religiosae aboleatur, et dissolutio malorum satis ordinata per Decreta Pontificia reasumimus, ut nullus ex Patribus et Fratribus quidquam sibi ut suum appropriet, sed omnia ut veris religiosis sint communia. Ideo nullus habeat proprios equos, aut pueros, etiam ipsi R. Patres Praesidentes, sed sint communitatis. Nullus sibi pro sua persona victum, vel amictum procuret, sed pro communi communitati tam ex pecuniis, quam aliis rebus reddenda. 7mo. Omnes Sacerdotes et R. Patres Assistentes, et Praesidentes qualibet hebdomada pro communi iuxta Statuta praefirmata a Sede Apostolica quinque missas absolvant, quod ut commode executioni demandetur, singuli in Visitatione quolibet anno coram Adm. R. Patre Praeposito tacto Crucifixo jurabunt, quod fideliter absolverint, et absolvant.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==