-71Ordinationes Capitulares Sessiones Capitulares et Acta Capituli Goźlinensis Anno Domini 1728 mense Iunii [Prot.Ord.218] Sessio 1™ die 15 Junii. lmo. Loquebatur de Patre Gabriele: et responsum est ut satisfaciat Decreto in Capitulo anteriori formato. Si autem contraierit, ut antea fecit, incarceretur per annum in ieiunio et poenitentia arctandus. Et hoc Decretimi debet executioni mandari omnino. 2do. Inquirebatur de equis et conformiter ad Decretorum Clementis VIII decisum est, ut nulli liceat tam proprios, quam in usum proprium, sub quocunque titulo et colore habere equos. Ideo quia Reverendus Pater Josephus habet equum, et Reverendus Pater Ioannes duos, isti equi incorporantur communitati, illi quae magis indiget equis. Reverendi tamen Praesidentes curent habere in communi equos ad usum communem cum quorum licentia in necessitatibus conventus, vel alia oriente occasiones Patres et Fratres utentur. Cum autem ex praepositali visitatione quod habeat duos equos Reverendus Pater Bernardus Praesidens Skurcensis, et isti omnino incorporentur residentiae Skurcensi. Stante sub poena inhabi- litationis [219] ad omnia officia non valeat illos vendere, aut commutare vel ad aliud conventus transferre propria auctoritate. [Prot.Ras.48] Ordinationes Capitulares Statutae in Conventu Goźlinensi die 17 Junii anno 1728, Praeside A. R. P. Antonio Rudziński Reformata Provinciae Maioris Poloniae, S. Theologiae Lectore, Praedicatore ac Conventus Alba Ducalis Guardiano Commissario, ac Visitatore Generati. lmo. Decretum est conformiter ad Decretum Clementis 8VI ut nulli liceat tam proprios, quam in usum proprium, sub quocunque titulo, et colore habere equos. Ideo ubicunque inveniuntur personarum religiosarum proprii equi, incorporentur communitati illi, quae magis indiget equis, ita ut sub poena inhabilitatis ad omnia officia non valeant illos vendere, aut commutare, aut ad alium conventum transferre propria auctoritate. 2do. Chorus omnino sit (ut debet esse sub peccato mortale) tam quoad communes orationes Congregationis, quam quoad Horas Canonicas. Choraliter diu, noctuque pro qualitate temporis horis consuetis persolvendas; et hoc indispensabititer, etiam de hoc videantur Constitutiones etc. 3lo.Cum recollectiones quotidianae debite absolutae sint vitae religiosorum, iam ordinatas, et consti-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==