Decreta Ordinationes

-71in omnibus quae non sunt contraria animabus et Regulae suae oboediant, peracta autem hac visitatione tibi unita, opportunam impertimur facultatem celebrandi Capitulum congregatis de more omnibus vocalibus ad electionem Patris Praepositi aliorumque huius Congregationis Officialium praemissis praemittendis, et servatis alias de iure servandis. Concedentes Tibi in praefatis capitularibus electionibus Praesidentiam nec non votum consultivum, electivum et decisivum. Praecipientes ad Sanctae Oboedientiae meritum conscientiamque tuam onerantes, ut exclusis de iure excludendis, digniores tantum ad ejusdem officia respective omni conatu procures. Proinde cunctis electionibus rite et canonice secutis eos confirmandi Auctori novi officii, virtute praesentium in Nomine Domini Tibi plenitudinem potestatis tribuimus. Insuper praecipimus Tibi illisque quibus de jure interest ut peracto totaliter Capitulo subscribant in hac eadem nostra patentati se adamussim observasse omnia quae a Nobis perdonatas eamque Sigillo parvo Congregationis munitam ad manus Nostras remittere debent pro majori Dei Gloria et Ordinis huius incremento. Datum Romae die 20 mensis Martii 1728. Fr Matthaeus a Pareta Minister Generalis mpp. De mandato suae Paternitatis Reverendissimae Fr Franciscus Antonius Maria Spinelli Secretarius Generalis Quam primum pervenerunt hae litterae a Reverendissimo Ministro Generati ad Admodum Reverendum Patrem Antonium Rudzienscium S. T. Lectorem et Guardianum Albae Ducalis, in quibus contenta omnis potestatis, scilicet: Visitationis, correctionis, restaurationis, Generatis Commissionis in omnibus quae concernunt regularem observantiam, necnon praesidentiae una cum suo voto vel duobus pro electione Novi Praepositi iuxta Constitutiones Congregationis Nostrae, eas alacri animo recipiens suae executioni alacrius posuit, quoniam statim easdem per omnes conventus Nostrae Congregationis, per Innotescentiales transmisit, suamque commissorialem potestatem in omnibus innotuit. Ipseque Admodum Reverendus P. Commissarius juxta datam et latam sibi potestatem, a Reverendissimo Generali Canonicas Visitationes in omnibus conventibus perfecit, in meliorem formam regularis observantiae Patres et Fratres reducendo quibus finitis actum Generalem Capituiarem in Domo Goźlinensi destinavit. Ibique convocatis per litteras suas Innotescentiales Admodum RR. PP. Officialibus et Vocalibus, in quibus invocationem et auxilium S. Spiritus pro felici successu Capituli recommendavit. Quibus Admodum Reverendis Patribus ad mandatum Admodum Reverendis Patris sui Commissarii Generatis ad eandem Domum Goźlinensem confluentibus innotuit secundario Admodum RR. Patribus vocalibus suam commissorialem potestatem, a Reverendissimo Generali allatam sibi, quam in litteris ad mensam publice legi fecit. Horis autem promeridianis praevio pulsu campanae die 15 Iunii anno praesenti invocato Spiritu S. fecit sessionem lmam, cum Venerabili Capitulo tenore tali.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==