Decreta Ordinationes

-70soletis benignitate illuni amplecti, et alacri animo in legitimum vestrum Superiorem recipere, iliique favorem consilium, et auxilium, praebere, ut ea omnia, quae in hujus Congregationis utilitatem, ac Ordinis decorem conducere quomodolibet possunt strenue promovere pro virili valeat. Ideo praedictum Commissarium Visitatorem praesentibus litteris munire voluimus, et eundem impensae commendare W. PP. Quibus cooperari cupientes, si quid opus est, in Nostra Auctoritatae libenter offerimus. Valete, Deumque pro Nobis exorate. Datum Romae 20 Martii 1726. Studiosissimus In Christo Fr Matthaeus a Pareta Minister Generalis mpp. Pervenerunt iterum litterae per Reverendissimo Ministro Generali Patre Nostro Colendissimo ad instantiates et humillimas preces Adm. Reverendi Patris Ioachimi a S. Anna pro tunc in declivis ejus Praepositum existentis, simul cum supra scriptis litteris ad Admodum Patrem Antonium Rudzienscium S. T. L. Albae Ducalis Guardianum in quibus litteris quae contentati sunt his inscribuntur. Fr Matthaeus a Pareta SS. Congregationum Indicis et Rituum Consultor Supremae in universalis Inquisitionis Qualificator, ac totius Ordinis Nostri S. P. Francisci Minister Generalis et Servus. Dilecto Nobis in Christo Patri Fratri Antonio Rudzieński Nostrae Reformatae Provinciae Majoris Poloniae S. T. Lectori Praedicatori ac Conventus Alba Ducalis Guardiano Actuali Salutem, et Seraphicam Benedictionem. Pastoralis muneris Nostri vigilantia eam inter alias Nobis curam ingerit sollicitam, ut religiosorum, ut in religiosorum Fratrum Nostrae curae Commissorum Visitatoribus suis temporibus deputandis sedulum studium adhibeamus. Quapropter cum Reverendus Pater Ioachimus a S. Anna Ordinis B. Virginis Mariae Immaculatae Conceptionis Praepositus PP. Marianorum ex Polonia decursum sui officii ac imminens illud Capitulum celebrandum insinuaverit, humiliter postulando, quatenus iuxta Statuta huius Congregationis ad noviter eligendum Praepositum et Superiorem quendam idoneum Visitatorem Commissarium destineremus. Te igitur de cujus vitae integritatae zelo et prudentia certi sumus praefatae Congregationis Patrum Marianorum Commissarium Visitatorem instituimus et decernimus, atque praesentibus Nostris Patentalibus cum salutaris oboedientiae merito declaramus ac destinamus vices Nostras omnemque Auctoritatem Nostram ad huiusmodi implendum opus, tibi committentes quatenus ejus conventum et Fratres tam in capite, quam in membris [218] canonice visitare errantes, corrigere et punire, processus formare, carceribus demendare, mancipare, sententias ferre caeterasque omnia ad morum informationem et conservationem spectum majorem Regulam et Constitutionem huius Ordinis mandare et disponere valeas praecipientes in virtute oboedientiae ac sub poena excommunicationis majoris ipso facto incurrenda ac aliis infidelitatis supra dictae Patribus et Fratribus Congregationis ut totam quam legitimum Superiorem, et Nostrum Delegatum recipiant, tibique Nostras vicesgerenti

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==