-74Reverendis Patribus Vocalibus supra haec Statuta manus suas poni quae sunt talia. Constitutiones: Capitulares statutae in Capitulo Goźlinensi anno 1728 In Nomine Domini Arnen Ad erigendam collapsam regularem disciplinam et manutenendam eandem inhaerendo Decretis Concilii Tridentini et Summorum Pontificum Anno Domini 1728 die vero 16 Iunii sequentia omnino sub poena carceris et graviori iuxta excessum subditis, Superioribus vero sub poena suspensionis ab officio per Visitatorem declaranda et exequenda et inhabilitatis perpetuae ad omnia Congregationis officia observanda. Et praesentia in Praesidente Nostri Capituli Visitatore Commissario Generali Adm. Rev. Patre Antonio Rudzieiiski Ordinis Minorum Reformatorum Sacrae Theologiae Lectore statuimus: lmo. Chorus omnino sit (ut debet esse sub peccato mortali) tam quoad communes orationes in congregationis, quam quoad horas canonicas, choraliter die, noctuque pro qualitate temporis horis consuetis persolvendas; et hoc indispensabiliter, in singularum residentiarum ecclesiis. 2do. Cum recollectiones octidu- anae debite absolutae sint vita religiosorum, iam ordinatas et constitutas, ut quolibet anno a singulis Patribus, et Fratribus executioni demandentur, sub poena inoboedientiae, seu inoboedientibus debita, a Superioribus infligenda 8™. Extra septa residentiae temere sine licentia Superioris exeuntes, etiamsi ad breve tempus, ut apostata, et de suspecto consortio notati, carcere, et flagellatione, et aliis poenis juxta delicti quantitatem puniantur. 9no. In civitate aut villarum tabernis, ubi residentiae, vel domibus villanis nullus audeat bibere. Ebrietas autem modo in claustro angulari arcta, et diuturna in pane, et aqua maceratione tollatur omnino. 10mo. Superior Localis Patrum et Fratrum quoad victum, et amictum necessaria non procurans nec infirmorum habens curam a prima visitatione tamquam pestis vitae communis amoveatur. llmo. Adm. R. P. Praepositus studium ut sit, et Novitiatus, ac novitii, illorum quoque Magister exemplaris omnino curet, nec se in Regimen praesidentiale immisceat juxta Decreta Consilii Tridentini De residentia Praelatorum. Non divagetur temere, sed sicut R. P. Praesidens, ita et ille observantia religiosa manutenenda invigilet, et exemplo ad omnia praeeat. 12do. RR. Patres Praesidentes debent A. R. Patri Praeposito per totum tempus eius praepositurae omnia necessaria providere, utpote sui Superiori, et Patri. 13 to. Licet per Statuta concessum sit in Subsidium Parochorum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==