-170Has itaque litteras receptas ad mensam canonicam perlectas et pro Fratribus explicatas, in librum ad id paratum ingrosatas, via cursoria inferius posita sine mora de conventu ad conventum transmittant. In quorum fidem praesentes manu Nostra subscriptas et Sigillo Ordinis munitas de Conventu Nostro Goźlinensi extradidimus die 22 Iunii Anno Domini 1745. L. S. Fr Andreas Praepositus Generalis mpp. ad Conventum Gorensem ad Conventum Korabieviensem ad Conventum Skurcensem Congregatio Generalis in Conventu Corabieviensi a. 1746 Litterae Innotescentiales [Prot.Cor.38] Laudetur Iesus Christus Arnen. Fr Andreas a S. Matthaeo Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis. Dilectis Nobis in Christo Adm. Reverendis, Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus Charissimisque Fratribus Salutem et Benedictionem a Domino. Ante Nativitatem Praecursoris Domini, praecursorem litteram via cursoria pro Canonica Visitatione Nostra transmitto. Et quoniam in Natalitiis eius multi gaudebant, non mirandum est, habet enim sanctorum editio laetitiam plurimorum quia commune est bonum: juxta effatum S. Ambrosii: Itaque spero per partum Nostrarum Innotescentialium ullam tristitiam immo gaudium et exultationem Admodum Reverendis, Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Paternitatibus Fraternitatibusque Charissimis adferre, a quibus initium sumit, omne commune bonum. Has enim concomitatur Canonica Visitatio, in qua stabilitur pax, soliditatur fraterna charitas, reformantur pravi mores, reviviscit regularis observantia, ac disciplina, de his omnibus et aliis secundum Regulam, Constitutiones et Ordinationes Nostras in hac Canonica Visitatione Nostra curabimus indagari, et laetitiam maestis afferre conabimur. Nec autem in Visitatione hac aliqua fiat retardatio, monemus omnes Superiores Locales, ut habeant exacte parata regestra tam sacristiae, et rerum ecclesiasticarum, quam bibliothecae, nec non pecuniarum perceptarum et expensarum, quae expensae et perceptae ferantur pro Congregatione ad calculandum per hos, quibus de iure competit adesse Congregationi. Quam Congregationem celebrabimus in Conventu Nostro Korabieviensi die 19 Iulii, quae ut canonice peragatur convocamus Adm. Reverendos, Patres Congregationis, Adm. Venerandos Patres Assistentes, cum Reverendo Patre Secretario Congregationis Nostrae, et non
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==