Decreta Ordinationes

-169Congregatio Generalis in Conventu Skurcensi a. 1745 [Prot.Cor.37] Litterae Innotescentiales Pro visitatione Anno Domini 1745 die 14 Iulii ad conventum delatae. Fr Andreas a S. Matthaeo Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis. Adm. Rev., Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus, Charissimis et in Deo Dilectissimis Fratribus notum in eo facimus praesentibus litteris nostris, quod nos cupientes nostro muneri et officio satisfacere, ante Visitationem Beatissimae Virginis Mariae pro imminenti Visitatione Nostrae has Innotescentiales praemittere duximus et desideravimus prout de certo praemittimus. Et sicut facta voce salutationis Nostrae Mariae, in auribus Elisabeth exultavit infans in gaudio in utero Matris Suae, ita et vos post Visitationem Beatissimae, pro visitatione acceleranti ad salutationem congaudeatis. Ut autem sit plenum gaudium Vestrum, Spiritum S. invocate: ut vita Vestra pateat Nobis innocens, impolluta, charitate plena, spe gaudens, spiritu fervens, conformis Regulae ac Statutis in moribus, non difformis Ordinationibus, his inter vos per Canonicam Visitationem Nostram investigatis et inventis, magis Nostrum patebit os, ad vos cum Salutatione Mariana, quam cum paterna invidia fraternae, morum reformatione, vitae immoderatae correctione. Monemus autem omnes Superiores Locales in virtute Sanctae Oboedientiae: ut habeant exacte parata regestra, tam rerum ecclesiasticarum, quam Bibliothecae, tum etiam expensarum et perceptarum pecuniarum, nec non persolutarum missarum et retentarum. Insuper mandamus iisdem Superioribus, ut omnes et singulos, tam Patres quam Fratres ubicunque manentis pro hacce visitatione revocent, quos et Nos hisce praesentibus ad proprios conventus convocamus; quicunque autem convocatoriis contraierint, vel eos Superiores Locales non convocaverint, Nostris in futura visitatione arbitriis poenis subiacebunt. Peracta autem Nostra visitatione de celebrata Congregatione cum consensu PP. Assistentium in Conventu Skurcensi die 14 Julii anno praesenti, omnes Patres ad quos de iure certiores reddimus, ad quam canonice celebrandam Congregationem praesentibus nostris convocamus Adm. Reverendos Reverendos Patres Congregationis Nostrae, Adm. Venerandos Patres Assistentes, et non alios. Qui autem non vocatus venire praesumpserit, poenis a Venerabili Assessorio latis subiacebit. Quae Canonica Visitatio et Congregatio, ut quam felicissime peragatur, omnibus Superioribus Localibus recommendamus, ut consuetas de Spiritu Sancto orationes a receptione harum, post Primam et Vesperas pro felici successu decantari demandent.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==