-163perducat, et summas recipiendas recipiat, locandasque locat in bonis mundis et non oneratis secundum incaeptos contractus, debitaque omnia sopiet et satisfaciet illis uti conventui Skurcensi aliisque debitoribus si qui fuerint. 3bo. Ex occasione mortis Adm. Reverendi Patris Praepositi Bernardi Ostrowski, post cuius mortem non fuit exacta executio illius, ad quem de iure statuit Venerabile Assessorium, ut in posterum, si quisquis ex Adm. Rev. PP. Generalibus actualibus fatis cedat, quod Deus avertat, ut P. Secretarius illius, si praesens adsit morti, omnia Sigilla Congregationis accipiat, et obsigillatis fideliter omnibus rebus et cella in qua mortuus fuerit, deferat illa ad lmum Patrem Congregationis, mortemque illius denuntiet; vel si Secretarius praesens non fuerit, unus ex Patribus aut Assistentibus, si qui adfuerint, vel si illorum nullus adesset, id faciet P. Preaesidens conventus, assumpto suo Discretorio quo ad obsigillatas res, nullas revidenda, nec quidquam vel minimum accipiendo, et sine mora ex nunc curabit ad ire lmum Patrem Congregationis significando de morte, et sigilla Congregationis reddendo eidem. Adm. vero Reverendus P. Congregationis receptis sigillis, sine mora debet convocare suum Assessorium hoc est Adm. RR. Patres Congregationis et Assistentes qui eligent Vicarium vel Vicepraepositum, aut cum consensu solus reget Congregationem secundum Statuta. 12mo. Ex occasione mortis Adm. R. Patris Praepositi Bernardi Ostrowski, post cuius mortem non fuit exacta executio illius, ad quem de jure statuit Ven. Assessorium, ut imposterum, si quisquis ex Admodum R. Patribus Generalibus actualibus fatis cedat, ut Pater Secretarius illius si praesens adsit morti omnia Sigilla Congregationis accipiat, et obsigillatis fideliter omnibus rebus, et cella in qua mortuus fuerit, deferat illa ad Primum Patrem Congregationis, mortemque illius denuntiet. Si vero Secretarius praesens non fuerit, unus ex Patribus aut Assistentibus, si qui adfuerint, vel si illorum nullus adest id faciet Pater Preaesidens Conventus assumpto suo Discretorio quoad obsigillandas res nullas revidendo, nec quidquam vel minimum accipiendo, et sine mora ex nunc curabit adire R. P. lmus Congregationis, significando de morte, et sigilla Congregationis reddendo eidem Adm. R. Patri Congregationis receptis Sigillis. Sine mora debet convocare suum Assessorium hoc est Adm. R. Patres Congregationis et Assistentes qui eligent Vicarium, vel Vice- Praepositum, aut cum consensu solus reget Congregationem secundum Statuta.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==