Decreta Ordinationes

-1284to. Quia ipse desolavit Conventum Gorensem et provisiones quas accepit ad mercaturam quam exercet non per usu conventuali et commoditate, sed tantum pro suo bibitu et commoditate delapidat. De his vero omnibus fuit controversio inter Adm. Reverendos Patres omnibus Congregationis, quid nam ad ipso agendum esse et quoniam deest, limitata haec causa ad futurum Capitulum. lmo. Decisum est, quando Patres et Fratres sive transeundo sive discendendo penes conventum et magis quod est absurdum pernoctando quod est semimilliare a conventu et commorando sive per diem unum sive per duos vel plures, ab eodem Superiore eiusdem conventus expiatur et puniatur. 2do. Si quidem Patres Praesidentes et Adm. Reverendi Patres Congregationis secundum regestra non attulerunt tam missarum quam perceptarum et expensarum, ideoque pro futura Congregatione tenentur et tenebuntur quandoque Congregatio celebrabitur secum conferre. [27] 3to. Decisum est in hac Congregatione, ut qui Pater ac Frater se missus fuerit vel rebellaverit locali Superiori vel fomentaret alios his verbis: pójdę ja do innego klasztora, póydę ja na wysoką górę, to y zrobię wysoką machinę [tj. machinację], his vel aliis verbis dicetur, ut delicto ipsi a teste jurato, aut etiam gravis auctoritati persona, puniatur carceribus tamquam rebellator. [Fr Casimirus Wyszyński Praepositus Generalis] Congregatio Generalis in Conventu Goźlinensi a. 1739 Litterae Innotescentiales [Prot.Gozl.llv] Fr. Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Congregationis Polonae Marianae Praepositus Gener alis et Servus. Iam protervorum capita Christus resurgendo conquassavit, Spiritus Sanctus Discipulorum corda illuminavit, meque indignum Superiorem Vestrum ad visitandas Adm. Reverendas, Adm. Venerandas, Reverendas, Multum Venerandas Paternitates Vestras misericorditer praeparavit. Quapropter huic Divinae volutati obtemperando, licet me imbecillem ad simile munus obeundum agnoscam, confisus tamen in immensa clementia Omnipotentis Dei, ac potentissima tutela Immaculatissimae Virginis Reginae ac Matris Pauperculae Congregationis Nostrae Mariae, ad Visitationem Canonicam conventuum Nostrorum brevi aggrediar illamque his Innotescentialibus via cursoria ordinatis, omnibus quibus interest vel intererit denuntio. Per quam Visitationem hoc unicum in vobis Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres in Christo dilectissimi brevi futurus cernere desidero, an videlicet diffusa sit charitas Dei et proximi in cordibus vestris per

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==