-129inhabitantem Spiritum Sanctum in vobis hanc requiram, hanc postulabo, hanc investigabo. Deum enim vere diligimus, si mandata ejus ac regulas piissimi instituti Nostri Mariani observamus, et si nos a Nostris voluptatibus coarctamus. Proximum autem, si nihil ei, quae sua sunt negamus, nec quidquam mali optamus, hac enim charitate deficiente nihil sunt omnia; hac subséquente prosunt omnia. Obligamus autem Adm. Reverendos, Reverendos Patres Superiores Locales, quatenus sibi commissos tam Patres quam Fratres ubicumque existentes revocent, et ad adventum meum in conventibus propriis detineant, nec quemquam hoc tempore visitationis divagari permittant. Ne autem ignarus harum Innotescentialium aliquis existât, monemus eosdem Adm. Reverendos Patres Superiores Locales, ut eas ad mensam publicam praesente sua communitate perlegere, ac Fratribus Conversis polonico idiomate explicare curent, quibus perlectis et in libro conventus ad hoc praeparato inscriptis via cursoria cum consueta subscriptione ad alios conventus remittent. Quia vero sine potenti manu Dei nihil boni homo operari potest, ideo pro successu bono huiusce visitationis et futurae Congregationis, Majestas ejus consuetis suffragiis invocetur, mane absoluta tertia, post prandium absoluto matutino videlicet: hymnus: Veni Creator Spiritus cum sua oratione ac de Beatissima Virgine Maria: Defende quaesumus, nec non de Sancto Michaele: Deus qui miro ordine. Interim Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres Dilectissimi in Domino valete, et in piis suis orationibus mei peccatoris mementote. Datum in Conventu Corabieviensi Eremi Marianae die 1 T Junii Anno Domini 1739. L. S. Fr. Casimirus Wyszyński Praepositus Generalis mpp. Litterae Convocatoriae Adm. Rev. Praepositi pro celebranda Congregatione [non sunt transcriptae]. Congregatio Generalis [Prot.Goźl.l2r] In Nomine Domini Arnen. In termino hodierno sunt quaedam ordinata et quidem in prima sessione per Litteras Convocatorias assignato pro Annuali Congregatione in Domo Goźlinensi die 20 Iulii 1739. Sessio prima ante meridiem lmo. In qua invocato Spiritu Sancto decisum est a Patribus Congregatis circa cultum Sanctissimi, ut quivis Superior Localis procuret et attendat ut lampas ardeat continuo saltem de die, hoc est a recollectione matutina usque ad recollectionem Vespertinam.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==