Decreta Ordinationes

-41succidentur quam detrudentur, manifestet quoque sincero pectore Divinorum Officiorum et claustralis disciplinae neglectus et abusus votorum essentialium et praeceptorum Regulae transgressiones periculosas; itidem cum mundo conversationes et ejusmodi febri, aut medicabili salutane applicetur pharmacum, priusquam in hecticam et incurabilis morbi speciem degenerent. Insuper detegant omnia ea quae sunt contra leges Divinas, Ecclesiasticas et conclusiones manicipales ordinariumve perpetrata. Deinde mandemus rigorose sub gravi animadversione, ne ullus Fratrum aut Patrum, quaecunque conditione aut privilegiato eminentiae charactere palleat facta harum publicatione extra limites suae domus sine Nostra expressa facultate, sub quovis praetextu egrediatur, quin omnes extra degentes, ante meum Congregationem accessum, suam revocentur domum, ut in adventu meo singulas oves spirituales nobis pro tunc commissas pastorali cultu intueri visitareque valeamus. Quare nullas quocunque titulo fulgeat se eximere praesumat a Visitatione Canonica sub poenis a Reverendissimo assignatis. Et quia haec Congregatio non adeo numerosa, nec una domus ab alia in prolixa distantia manet, ideo statim omnes cogitatus meos totosque conatus eo converto, ut pro stabilimento iuramentoque eiusdemque Congregationis Polonae Conceptionis Immaculatae Virginis Mariae novum zelantem virtutibus moribus experimento dexteritate, doctrina conspicuum Praepositum nec non alios collaterales consilii intimi Consiliarios uti et Locorum Superiores regendi agendique peritia dotatos eligamus. Quocirca ad effectum eiusmodi electionem iuxta Sacrae Tridentini Sinodi Constitutiones Pontificii et regularis luris dispositionem instituendarum Auctoritate Reverendissimi Patris Deodati a Roma et totius Cismontanae Familiae Reformatorum Commissario Generali, nec non consensus Sacrae Nuntiaturae et Apostolicae atque Ordinarii loci, Pastoris Vigilantissimi inhaerendo plenitudini potestatis Nostrae, Capitulum huius Congregationis Polonae Conceptionis Immaculatae V. Mariae, cum consensu Admodum Reverendi Patris Praepositi et aliorum Patrum quorum interesse legitime indico, ordinoque atque instituo in Domo Gorensi ad Caenaculum Domini die 23 Septembris, immediate post Dominicam feria secunda anni labentis 1715 rite celebrandum, in quo novum Praepositum, Assistentes, caeterosque huius Congregationis Officiales eligere, et electos confirmare alias ordinare ac statuere, quae Dei gloriam, Fidei Orthodoxae, Sancti huius Congregationi instituti concernunt intendo ea nissus spe, quod super congregatorum coetum descendet Spiritus Sancti Paracli- tus, cuius arcano influentiae ita electorum vota disponentur, ut cadat sors Nostra Ministerii seu Praepositurae super huiusmodi subiectum, quod a vita pietate praedictum cum minime in istius Congregationis quasi in apice perfectionis erectum locum zelabit, manu tenebitque. Ad praefatum autem Capitulum hisce meis patentibus solemniter voco et benigne cito omnes et singulos Patres quibus de iure et consuetitudine interesse competit videlicet Admodum Reverendum Patrem Praepositum, Reverendos Patres

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==