-126Sacrae Congregationis pervenire valeam, ac ibi visitationem meam instituere possim, quam his Innotescentialibus Litteris brevi futuram denuntio; in qua visitatione non quidem in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus procedere conabor omnesque meae paternae curae subjectos, veros viatores coelestes manentem in hoc mundo civitatem non habentes, salutare mihi intime exopto, et quia, Spiritus est qui vivificat, caro autem nihil prodest: inquit Apostolus. Ideo spirituales Vos non implicatos terrenis et temporalibus desideriis, sed caelestibus et aeternis adornatos invenire desidero. Tales vero in hac Canonica Visitatione ut appareant obligo Adm. Reverendos, Venerandos Reverendosque Patres Superiores Locales quatenus sibi commissos omnes Patres et Fratres congregatos in unum et [25] unanimes in conventibus ad adventum meum detineant, nec quemquam hoc tempore visitationis divagari permittant, ac absentes ubicumque sub quovis praetextu existentes quantotius revocent. Mei vero muneris in hac visitatione erit singulos contemplari: an mandata suorum Superiorum executi fuerint, an charitatem fraternam intra se servaverint, an Regulam, Constitutiones, Decreta Summorum Pontificum, Ordinationesque Capitulares observaverint, an exercitia spiritualia absolverint, an chorum et orationem mentalem frequentaverint, an in claustris pacifice, extra vero exemplariter se gesserint. Ne autem ignarus harum Innotescentialium aliquis existât, obligamus Adm. Reverendos, Venerandos Superiores Locales ut eas ad mensam publicam praesente sua communitate perlegere, et Fratribus Conversis polonico idiomate explicare curent, quibus perlectis et in libro conventus ad hoc comparato inscriptis, via cursoria cum consueta subscriptione, ad alios conventus remittant. Quia vero sine potenti manu Dei nihil boni operari homo potest, ideo pro successu bono hujusce visitationis et futurae Congregationis Majestas ejus consuetis suffragiis deprecetur videlicet hymno Veni Sancte Spiritus, cum sua oratione, ac de B. V. Maria Defende quaesumus, nec non de S. Michaele Deus qui miro ordine etc. Interim Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi Venerandi Patres ac Fratres in Domino, Valete et me pauperculum Praepositum Vestrum suis orationibus Divinae Misericordiae reconciliate. Datum in Eremo Mariana die 8 Junii Anno Domini 1738. L + S Fr. Casimirus Wyszyński Praepositus Generalis mpp. Litterae Convocatoriae [Prot.Cor.25] Fr. Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Polonae Marianae, Praepositus Generalis. Post desideratissimam diem Nativitatis Sanctissimae Matris ac Institutricis Nostrae Mariae Virginis Immaculatae, convenit et Mariano coetui congregato in unum hunc natalem sibi congratulari, ac sese invicem salutare, mihique expedit Adm. Reverendas, Adm. Venerandas ac Reverendas Paternitates ad eundem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==