-145cum reverentia debita, et charitate non ficta: lmout ad adventum eius dum ad portam venerit dans signum campanae tribus vicibus, communitas tota prodeat ad salutandum eum. Superior vero Loci porrigat aspergillum cum aqua benedicta, osculando manum eius vel aspergillum. 2do Ut deducatur a Patre Superiore cum Assistentia ad cellam bene praeparatam, et mundatam, aliaque exhibeantur ei opera charitativa, uti suo Patri et Superiori. 3ho Quando ex conventu discessurus est, ut ipsi necessaria provideantur pro via, et per equis pabulum, proviali- busque secundum humanitatem, et exigentiam viae. Et sic soluta est Sessio. [253-255] Sessio 4ta, electioni \utinfra\. [255] Sessio 6L1 die 9 Augusti In qua invocato Spiritu Sancto propositum, utrum aliqua sunt ad decidendum: lmo. Respondit Venerabile Assessorium, quod decidendum lmo, ut Capitula habeantur mense Junio nisi adsit impedimentum ex parte Adm. Reverendi Patris Commissarii Generalis, et Congregationes eodem tempore fiant, quapropter tempestive curentur expediri litterae ad Reverendissimum pro Commissariis, ac etiam cavetur ut in ultima Congregatione fiat consultatio de futuro Admodum Reverendo Patre Commissario, ac etiam Adm. Reverendus Pater Praepositus tam pro Congregationibus, quam pro Capitulis in expiratione sui officii curet, ut habeantur omnes oboedientiae pro omnibus tam pro officialibus quam pro familiis. debita, et charitate non fictae: 1° ut ad adventum eius, dum signum campanae dederit 3 vicibus, tota communitas prodeat ad salutandum eum. Superior vero Loci porrigat aspergillum cum aqua benedicta, osculando manus eius, vel aspergillum. 2° Ut deducatur a Superiore Loci tum assistentia ad cellam, bene praeparatam, ac mundatam. Aliaque illi exhibeant opera charitatis ut suo Patri et Superiori. 3° Quando e conventu discessurus est, ut ipsi necessaria provideantur pro via, et pro equis pabulum, pro vialibus secundum humanitatem et exigentiam viae. 20mo. Decisum est ut Capitula habeantur in Iunio nisi adsit impedimentum ex parte Reverendissimi Commissarii Generalis, et Congregationes eodem tempore fiant. Quapropter tempestive curent expediri litteras ad Reverendissimum pro Commissario, ac modo cavetur ut in ultima Congregatione fiat consultatio de futuro Admodum R. P. Commissario; ac modo A. R. P. Praepositus tam pro Congregationibus, quam pro Capitulis in expiratione sui officii curet, ut habeantur omnes oboedientiae pro omnibus tam pro officialibus, quam pro familiis. 21mo. Decisum est, si aliquis ex Admodum R. P. Congregationis vel Assistentibus judicandus foret pro aliquo crimine, vel scandaloso defectu, quod sex Patres requirantur ad sententiandum eum, et non differatur judicium ad Capitulum, et hoc pro semper. [58]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==