Decreta Ordinationes

-167- [Prot.Corab.259] Sessio Electionis Tam Adm. Reverendi Patris Praepositi Generalis et RR. Patrum Assistentium et haec 3üa die 3 Novembris. In qua invocata assistentia Spiritus Sancti publicataque per Admodum Reverendum Patrem Commissarium Generalem licentia Reverendissimi celebrandi Capitulum, brevi sermone exhortati sunt Admodum Reverendi et Reverendi Patres Vocales ad conscientiose votandum. Deinde Admodum Reverendus P. Vicarius publice resignavit officium Vicariatus Generalis coram Admodum Reverendo Patre Commissario Sigillo Congregationis reposito. Deinde Disquisitores de fidelitate secreti tum Patres Vocales de fidelitate votandi praestiterunt iuramentum, quibus peractis electio in hac forma. [Prot.Corab.259] In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis huius Nostrae Congregationis Polono-Marianae Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. M. per Patres Vocales in loco Conventus Skurcensis Conversionis S. Pauli capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1744 die vero 3ha mensis Novembris canonice ac rite celebrata in qua quidem electione Admodum Reverendus P. Andreas habuit vota 5 Admodum Reverendus P. Casimirus habuit vota 3 Et ego Fr Carolus imus ex Disquisitoribus et Compromissariis virtute compromissi in me et Socios meos limitati nomine omnium qui in dictam electionem convenerunt et consenserunt praefatum Admodum Reverendum Patrem Andream Praepositum Generalem canonice electum nomino et sic electum denuntio in Nomine Patris et Filli et Spiritus Sancti Arnen. Ita est: Fr Carolus Disquisitor mpp. Fr Cyprianus Disquisitor mpp. Fr Fulgentius Commissarius ac Visitator Generalis Praeses Capituli mpp. [2601 In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Reverendorum Patrum Assistentium huius Nostrae Congregationis Polono-Marianae per Patres Vocales in loco Skurcensis Conventus capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1744 die 3 tia Novembris canonice ac rite celebrata in qua quidem electione Reverendus P. Carolus habuit vota 2 P. Cyprianus habuit vota 5 Reverendus P. Cajetanus habuit vota 6 P. Casimirus Polak habuit vota 2

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==