Decreta Ordinationes

-118tempus lectionis de mane a hora 9na usque ad mediam undecimam; post meridiem vero a hora 3tla usque ad horam 4tam. Circuli vero post prandium et caenam fiant, similiter sabbativae semel in septimana. Dubia in lectionibus, et circulis, recreatio si non adsit festum in septimana qualibet feria 5la sit. Vacationes a festo Scapulari usque ad lmam Septembris, a Sapientia [17 December] usque ad Circumcisionem, a Dom. Palmarum, usque ad Dom. in Albis, a Dominica Sexagesimae usque ad diem Cinerum inclusive [241] vacabunt studia, et hoc per acquirenda majori promptitudine et animo ad studia. Négligentes vero studiosi et otio dediti compellantur mortificationibus variis, scilicet lectione Thecae tempore mensae publicae vel aliis, quod tamen Reverendus Pater Lector injuncta tali mortificatione debet manifestare Rev. P. Superiori, qui sine justa causa non potest impedire executionem talis poenae, imo rebelles et protervos, delatos sibi a Patre Lectore severe puniant. 15to. Decernitur ut lmus Lector mensae perlecta Sacra Scriptura, incipiat aliam lectionem, deinde per Superiorem disponatur lectio pro aliis Patribus et Fratribus continuatio ulterioris lectionis, ut lmus lector finiat prandium una cum aliis; idem curet Frater servitor mensae. 16to. Decisum est ut provideantur vasa ad colligendum tum scyphos, tum panem, cochlearia, cultros, separa- tim propter bonum ordinem. tempus lectionis de mane ab hora 9°° usque ad mediam undecimam. Post meridiem vero ab hora 3ha usque ad quartam. Circuli vero post prandium et caenam fient. Similiter sabbativae semel in septimana. Dubia in lectionibus, et circulis, recreatio si non adsit festum in qualibet septimana fiet feria 5te. Vacationes a festo Scapularii usque ad primam Septembris, a Sapientia usque ad Circumcisionem, a Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Albis, a Dominica Sexagesima usque ad diem Cinerum inclusive; vacabunt Studia, et hoc pro acquirendae majori promptitudine et animo ad Studia. Négligentes vero studiosi otio dediti compellantur mortificationibus variis, sicque lectione Thecae tempore mensae publicae, vel aliis. Quod tamen R. P. Lector injuncta tali alicui mortificatione debet manifestare R. P. Superiori, qui sine justa causa non potest impedire executionem talis poenae etiam contra rebelles, et protervos, delatores a Patre Lectore severe puniant. 15to. Decernitur ut primus Lector mensae perlecta Sacra Scriptura incipiat alium librum, deinde per Superiorem disponatur lectio pro aliis Patribus et Fratribus continuatio alterius lectionis, ut primus lector finiat prandium cum aliis. Idem curet Frater servitor mensae. 16to. Decisum est ut procurentur vasa ad colligendum tum scyphos, tum panem, cochlearia, cultros separatim propter bonum ordinem.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==