-11917™°. Circa novitios renovantur Constitutiones Apostolicae, ut nemo se immisceat in officium Magistri excepto Superiore Generali. Item nemo ex professis audeat colloqui cum illis sub poena freni longioris, quod ambo debebunt tenere in publica mensa. Novitii vero semper flexis genibus alloquantur suos Superiores, et Magistrum. Si vero ipsis mandatum fuerit, aliquid a Superiore Locali, semper accipiant licentiam a suo Magistro. Non admittantur ad professionem, nisi in publico examine pridie ante professionem: sciant Synopsim Regulae, ordinare Divinum Officium, Doctrinam Christianam, et alia juxta praescriptum Constitutionum exequatur omnino. Et Magister novitiorum tribus vicibus, scilicet diebus mortificationis in quavis septimana habeat cum illis fructus spirituales in loco seorsivo de mane, instruendo illos viam perfectionis. 18vo. Requisitiones et postulationes magnificorum benefactorum ne retardent cursum dispositionum Capi- tufi vel Congregationis, patet enim ex praesenti experientia quod tales saepe requisitiones sint ad instantiam nonnullorum religiosorum, ideo resolvetur illorum dispositio usque post omnem finitam dispositionem Capitula- rem vel Congregationis, haec enim plurimum difficultant publicas dispositiones. 19no. Si quidem Ordo noster gaudeat titulo quod sit Suffragatrix Animarum in Purgatorio, ideo in praesenti statuitur, ut in quolibet 17"“. Circa novitios renovantur Constitutiones Apostolicae, ut nemo se immisceat in officium Magistri excepto Superiore, imo nemo ex professis audeat colloqui cum illis sub poena freni longioris quod ambo tenebunt in publica mensa. Novitius vero semper flexis genibus alloquantur suos Superiores, et Magistrum. Si vero ipsis aliquid mandatum fuerit a Superiore Locali [55] semper accipient benedictionem a suo Magistro. Non admittantur ad professionem nisi in publico examine pridie ante professionem. Sciant Synopsim Regulae, ordinare Officium Divinum, Doctrinam Christianam, et alia juxta praescriptum Constitutionum exequantur omnino. Et Magister novitiorum tribus vicibus in septimana quavis diebus mortificationis habeat cum illis Fructus spirituales in loco seorsivo de mane, instruendo illos viam perfectionis. 18vo. Requisitiones et postulationes magnificorum benefactorum ne retardent cursum dispositionum Capituli vel Congregationis reservatur illorum resolutio usque post omnem dispositionem Capitularem vel Congregationem; patet enim ex presenti experientia quod tales saepe requisitiones sint ad instantiam nonnullorum religiosorum, et plurimum difficultant publicas dispositiones. 19no. Siquidem Ordo noster gaudeat titulo Suffragatrix Animarum in Purgatorio, ideo in praesenti statuitur, ut in quolibet conventu per
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==