-107Vocafium mere titulo colorizato, et non justa ratione accedere ad praefixum locum pro die determinata neglexerit, hoc non obstante nos cum caeteris electoribus juxta Constitutiones Apostolicas processuros in actibus capitularibus sciat. Caeteri vero Patres, supplices effundentes voces ad Deum pro felici successu, huiusmet actus contineant se, quisque in suo conventu, et nemo audeat sub quovis praetextu praefatum conventum capitularem accedere, idque sub poenis gravissimis, nisi per speciale scriptum a nobis invitetur. Ut autem omnis regularis disciplina et ordo canonicus in suo robore maneat, pro quolibet conventu instituimus Vicepraesidentes, qui sollicitam curam tam [23] circa Divinum cultum quam regimen charitativum communitatis (sine tamen dilapidatione eleemosynae et victualium) gerent tempore Capituli, nempe: pro Conventu Eremi Corabieviensi Reverendum Patrem Paulum Juśkiewicz Concionatorem actualem, pro Conventu Gorensi Rev. Patrem Ambrosium Wrzesiński, pro Conventu Goźlinensi Admodum Rev. Patrem Matthaeum Krajewski Patrem Congregationis. Praenominatos Reverendos Patres praesentibus nostris pastoralibus litteris pro veris Superioribus suae Communitatis declaramus, et certificamus volentes ut eis omnis oboedientia, reverentia exhibeatur a subditis. Tandem ut quam exoptatius Capitularis Actus ad vota omnium succedat, Divinum per ardenter implorandum auxilium; ordinamus itaque, ut in die Canonice Electionis nempe 12ma Decembris, in quolibet conventu decantetur votiva de Spiritu Sancto mane circa horam circiter 7mamz reliqui vero Patres in Missae Sacrificiis addant collectam de Spiritu S., Fratres vero Clerici, et Coadjutores praemissa confessione sacra reficiantur Synaxi, quibus et aliis omnibus libera confessarii, approbati tamen in Ordine conceditur electio, hac die juxta Constitutiones Apostolicas. Plura quae decorem Sacrae Religionis, emolumentum spiritus, augmentum religiosae disciplinae, concernunt, sint ad interim reservata. Nunc piissimas ad Deum preses fundite, illius Maiestatem exorantes, ut Suam nobis, vobisque copiosissimam elargiatur benedictionem. Datum in hoc Goźlinensi Conventu ad Dolorosissimam Deiparam Virginem Mariam, die 2 Decembris anno 1737. Fr Franciscus Kowalski Commissarius Generalis mpp. Capitulum Generale [Prot.Qrd.235] Sessio electionis tum Adm. Rev. Patris Praepositi Generalis et Reverendorum PP. Assistentium In qua invocata Assistentia Spiritus Sancti publicataque per Admodum Reverendum Patrem Commissarium Generalem licentia Reverendissimi celebrandi Capitulum, brevi sermone cohortati sunt Admodum Reverendi et Reverendi Patres
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==