-53sanctiones Canonicas puniantur, sitque casus reservatus in Religione retinere rem aliquam vel pecuniam per mensem sine scitu Superioris. 23to. Nullus religiosorum audeat apud se in cubiculo retinere aliquem potum pro suo libitu vel ad tractandos hospites adhibentur, nec etiam ab exteris oblatum, vel quid simile aliud sine scitu Superioris servare. 24to. Nullus extra conventum exeat, et quod maius est, iter aliquod arripiat sine licentia Superioris, et sine socio, ubi est maior familia, postqam licentiatus redierit presentet se Superiori. 25to. Habitus omnium sit uniformis, et omnia alia quae sunt ad induendum communia. 26to. Chorda Sancti Francisci a quolibet pro ligamine retineatur. 27mo. Vigore pii instituti ad iuvandos parochos non mittantur nisi cum oboedientialibus a Superiore Loci, idque cum praefixione temporis, quod non sit longius quam trium mensium, oblationes, et eleemosynas fideliter afferendo. 28VO. In missionibus ac parochorum iuvamine exemplariter se gerant, modeste et sobrie viventes, instructioni Spirituali maxime in catechisando, et cum aedificatione praedicando, ac Poenitentiae Sacramentum administrando, incumbentes. sanctiones canonicas puniantur, sitque casus reservatus in Religione retinere rem aliquam vel pecuniam per mensem sine scitu Superioris. 22do. Nullus religiosorum audeat apud se in cubiculo retinere aliquem potum pro suo libitu vel ad tractandos hospites, modo ab extraneis oblatum, vel quod simile sine scitu Superioris. 23. Nullus extra conventum exeat, et quod maius est: iter aliquod arripiat sine licentia Superioris, et sine socio, ubi est maior familia, postqam licentiatus redierit presentet se Superiori. 24to. Habitus omnium sit uniformis, et omnia alia qua sunt ad induendum communia. Chorda S. Francisci a quolibet pro ligamine retineatur. 25to. Vigore pii instituti ad juvandos parochos non mittantur nisi cum oboedientialibus a Superiore Locali, idque cum praefixione temporis, quod non sit longius quam trium mensium; oblationes, et eleemosynas fideliter afferendo. 26to. In missionibus parochorum juvamine exemplariter se gerant, modeste et sobrie viventes, instructioni maxime in catechisando et cum aedificatione praedicando, ac Poenitentiae Sacramentum administrando incumbentes omnes.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==